Liber I
122

quod nulli auxiliarentur functioni (abunde enim omnes trium ossium ope obimus) perfectam ualidamque digitorum extensionem uitiarent, hanc minus firmam, quam nunc sit, efficientia. Ex pluribus nanque constructa partibus læuiori negotio fatigantur, lassantur, et a suo robore exoluuntur, quam quæ paucioribus efformantur : tunc præcipue, quum omnes particulæ simul coniunctæ commissæque (ut brachialis ossa) in uniuersis ipsarum munijs, reseruari nequeunt. Verum si paucioribus ossibus digiti constituerentur, in tot tam uarias pugnantesque figuras digitos agere nequiremus, ut igitur uarie mouerentur, patiendique promptitudinem declinarent, trium ossium numerus sufficit.Iusta ossium magnitudino. Quandoquidem autem prælocatum os postposito, aut uehens uecto, maius esse operæ precium est, merito Natura quoque, primum cuiusque digiti os grandius secundo, et secundum rursus os tertio minus fabrefecit, non solum inferiora ossa longitudine, sed et crassitie, et latitudine minuens, hacque ratione potissimum digitos ex ampliori basi sensim in mucronem coarctans : et digitorum formam, quam in mulieribus pulcherrimam ducimus, extruens.Decens ossium et integrorum digitorum forma. Quanquam rursus mirabili industria non eandem figuram digitorum ossibus, et digitis adhuc unguibus cuteque obtectis largiatur. Totos enim digitos paulo minus toto teretes efformauit, quod eiusmodi figuram reliquis omnibus iniurijs minimum obnoxiam sciret : ut quæ nulla extuberet eminentia, a foris occursantibus frangenda collidendaue. Quod enim digiti extrinsecus quidem accurate gibbi sint, intus uero ac in lateribus magis compressi, alicuius etiam usus occasione factum putato. Interna nanque ipsarum regione digiti molliunt, subigunt, terunt ac apprehendunt : quæ omnia deterius fierent, digitis inibi gibbis existentibus ; ut interim præteream duriusculam neruisque oppletam adipem, internæ digitorum sedi, eorum quæ iam dicebamus officiorum causa, et tendinum defendendorum occasione, subtensam, atque in secundo libro prolixius priuato Capite enarrandam. Porro quum externa digitorum regione neque horum aliquid tentemus, neque alio quouis munere fungamur, rationi consonum fuit, digitos ad solam patiendi pertinaciam examussim gibbos construi. Quum autem digiti in lateribus minus essent iniurijs obnoxij, quumque inuicem adducti, constringi, ac in ipsorum medio nullam sedem uacuam relinquere debebant, ipsos in lateribus gibbos fieri haudquaquam ex usu erat. Atque his quæ modo diximus pollex paruusque digitus cum indice satis suffragantur, siquidem ille utrunque latus, sed magis internum gibbum adipiscitur, paruus autem externum duntaxat, index uero contra internum : quod his sedibus ab aliquo non tutantur. adeo, ut non minimam Naturæ solertiam in totius digiti figura uideamus : a qua quantum ossa discrepent, iam enitar exequi. Nullum digitorum os se offert, quod non supra infraque crassius et spissius sit, quam secundum ipsius longitudinem : id quod etiam omnibus fere longis ossibus commune cernitur, quæ ad articulationem perpetuo crassescunt, augenturque. Si enim undique pari constarent crassitie, animanti pondere moleque admodum incommodarent, ipsique articuli, nisi amplioribus basibus concinne adaptarentur, penitus infirmi essent. In hoc igitur primum forma ossium a totius digiti figura differt. Si enim digitus in lateribus ossium imitaretur imaginem, quemadmodum in macilentis ac parum obesis uidere est, inter digitorum latera uacua consisteret sedes, quæ liquorem digitis complecti non mediocri incommodo prohiberet. Impletur uero hæc ossium sedes duriuscula illa adipe, cuius paulo prius obiter meminimus. Deinde unumquodque digiti os externa sede teres et gibbum est, nullibi insigniter, neque etiam in articulorum regione, extra rectam lineam protuberans, uti etiam in lateribus ossa non admodum circa articulos prominent ; si modo primum pollicis os hinc exceperis, quod externa sede amplum magis planumque et depressum, non autem aliorum modo gibbum uisitur. Ad hæc, tertia digitorum ossa sede externa quidem gibba sunt, sed ab ipsa articulatione qua secundis articulantur ossibus deorsum ducta, non ita atque reliqua ossa extrorsum protuberant, sed ungui quodammodo cedunt ; tanto enim minus prominent, quantam sedem ungues occupant, quo minus scilicet integer digitus in tertio osse procerius, quam in reliquis, extrorsum exurgat. Interna cuiusque ossis sedes nihil minus quam gibba est, sed depressa prorsus, et sinuata potius, multo aliter quam externa digitorum sedes : dum modo et hinc quoque primum pollicis os secluseris, quod brachialis ossibus interna ipsius sede respondet. Nam etsi supra infraque ad articulorum sedes in internam manus regionem magis protuberet, et in medio ductu inibi sinuatum, exterius autem curuatum conspiciatur, non tamen reliquorum digitorum ossium modo, amplum depressumque et planum est, at potius gibbum, magisque intus quam foris acutum. Quod sane Natura haudquaquam fortuito casuque machinatur. secundi enim et tertij pollicis ossis internæ sedi, quemadmodum et tribus quatuor digitorum ossibus teretes tendines exporrigi debuerunt, qui profecto nisi ossium interna sedes ampla depressaque et ueluti sinuata esset, in ossibus nequirent subsistere : non magis quam teretia corpora inuicem nunquam inniti cernimus.