Liber I
123

Neque etiam teretes illi tendines, ipsis duntaxat applicari debuere ; imo operæ precium fuit, et ex hac ossium sede ligamentum enasci, secundum longitudinem ossium tendines illis ossibus committens, ipsosque ne ab osse exurgant declinentue complectens. Cuiusmodi uero tendines ossibus exporrigantur, quæque ligamenta ipsis obducantur, in secundo libro affatim recensebimus. in præsenti autem, tantum illorum meminisse sat sit, quantum ad ossium constructionis rationem enarrandam expedit. Per secundi itaque pollicis ossis longitudinem interna sede eius generis ligamentum enasci, eo libro audies, tendinem musculi deducens, qui tertio pollicis ossi ualidissime inseritur, ac eius articuli flexus autor est. Verum quia eiusmodi ligamentum Natura nullum in primo pollicis osse condidit, neque periculum est, tendinem hac ad tertium pollicis os prorepentem aliquo aberraturum (ut qui undique musculis primo pollicis ossi proprijs contineatur) haudquaquam necessum fuit, primum pollicis os aliorum ossium modo planum depressumque, interna sede extrui, præcipue quum et id musculis ipsi attensis insertisque inidoneum extitisset. Primis uero quatuor digitorum ossibus duo inuicem incumbentes porriguntur tendines, quorum unus secundo inseritur ossi : alter uero, qui succumbit, tertio implantatur : adeo ut tribus horum digitorum ossibus eiusmodi uehantur tendines, eiusque generis ligamentis qui tendines anulorum ritu transmittunt, digitorum ossa donentur : præcipue autem prima et secunda quatuor digitorum ossa, et pollicis secundum. Tertijs enim non secundum totam longitudinem tendines exporriguntur, unde etiam neque ita ut inferiora uidentur depressa et plana ; æquum igitur fuit, hæc ossa non secus formari, quam si una pars teretis corporis diuisi essent, tendines uero ipsis exporrecti altera eius corporis pars, ut scilicet ossa simul cum tendinibus teretem digiti imaginem constituant. Externæ enim digitorum sedi eiusmodi nulli deducuntur tendines, at membranæ modo toti ossium longitudini tendines ibidem duntaxat adnascuntur. Latera etiam ossium nequaquam digitorum ritu compressa lataque sunt, neque ulla pollicis paruique digiti ac indicis ossium, hac ex parte cum reliquorum digitorum ossibus, est differentia. Respondent enim ossium latera, teretis corporis dimidiæ partis lateri. quamuis interim ab hac figura primum pollicis os tantum discrepet, quanto minus reliquis digitorum ossibus interna sede compressum amplumque cernitur. Atque huiusmodi digitorum ossium est forma, longe profecto alia quam Galenus ipsis tribuit, eam ad digitorum imaginem describens.Primo de Vsu partium . Ossium digitorum articulationis ratio. Verum iam tempestiuum erit, Naturæ prouidentiam in digitorum articulis contemplari : neque obiter Galeni orationi acquiescere, qua superioris ossis caput in subsequentis sinum subire, ac exteriora sinuum supercilia insignius quam interiora exporrigi seu extuberare simpliciter pronunciat, eandemque articulationis speciem omnibus digitorum articulis ascribit.Primo de Administrandis dissectionibus. Vt modo nihil dicam de tendinibus musculorum, qui digitos in latera ducunt, et a Galeno non minus secundis ac tertijs digitorum articulis, quam primis, communes censentur ; quum interim nunc facile simus ostensuri, neque tertium pollicis articulum, neque aliorum digitorum secundum aut tertium articulos, primario motu in latus agi.Primi pollicis ossis ad brachiale nexus Primum itaque pollicis os, quinto brachialis ossi rara peculiarique committitur articulationis specie, quæ et flecti, et extendi, ac dein moueri in latera potest : in eumque modum parata est, ut priuatim magis motui qui in latera perficitur, quam flexioni extensionique subseruiat. Quintum enim brachialis os amplum exigit sinum, qui transuersim ampliori tubere prominens, interiori exteriorique sede insignius, quam in lateribus, cælatur. Primum autem pollicis os superius transuersim, seu secundum internum ac externum latus insculpitur, et interius exteriusque protuberans quinti brachialis ossis sinui eleganter congruit, et quasi mutuo ingressu ipsi articulatur ; non tamen adeo insigni, ut id uno tantum agatur motu, reliquorum articulorum mutuo ingressu, nexorum ritu. Verum quum interna primi pollicis ossis sedes magis quam externa promineat, et quinti brachialis ossis sinum altius inibi insculptum, profundius subeat, id primum pollicis os magis flecti quam extendi potest.Secundi pollicis ossis cum primo articuli species, ipsiusque motus. Secundum pollicis os primo ea articuli specie articulatur, quam συνάρθρωσιν Græci uocant. Inferior enim primi pollicis ossis pars in rotundum quasi capitulum desinit, rotundum secundi ossis sinum subiens. Sed quia caput id transuersim, hoc est ab interno pollicis latere ad externum magis protuberat, ac ueluti transuersim oblongum est, in lateribusque uix magis quam in centro deprimitur, ac demum secundi ossis sinus huic capiti ad amussim aptatur, secundum pollicis os flectitur potius et extenditur, quam in latera inclinatur. quum interim æque in latus duceretur, si capitulum primi ossis ad amussim rotundum esset, et in lateribus æque ac in anteriori sede compressum. Dein articuli etiam ratione (quum capitulum in interna sede ualde deprimatur) secundum os maxime ac in acutissimum angulum flecti deberet ; uerum quo minus id fiat, duo hic obsistunt ossicula sesami seminis imagini a Græcis assimilata. Quod uero secundum pollicis os uix extra rectam lineam extendi queat, caput primi ossis in cau