Liber I
124

sa est, inibi adeo leuiter depressum, hicque (ut et in lateribus) æqualiter propemodum atque in ipsius centro protuberans. Quam uero affabre, quibusque rationibus Natura hæc moliatur, nihil sane promptius nos edocet, quam pollicis officia, quæ post cognitam ossium constructionem longe plura primo intuitu spectantium animis suggerunt, quam prolixe aliquis multas in hoc chartas obliterans, persequi possit. Secundum pollicis os tertio ossi, secus quam primum ipsius os brachiali, et aliter quam secundum primo, committitur. Inferior nanque secundi ossis pars, in duo capitula bipartitur, quadamtenus orbiculata, et in medio sinu oblongo dirempta, qui non minus quam ipsa capitula cartilagine incrustatur. Superior uero tertij ossis sedes duos obtinet sinus, tubere quodam oblongo disiunctos.Tertij pollicis ossis cum secundo articulationis ratio. Sinus hi, duo secundi ossis excipiunt capitula ; ipsum autem tertij ossis tuber sinum subingreditur in secundi ossis capitulorum medio cauatum ; atque hac ratione secundum os in tertium subit, uicissimque tertium os excipit ; ac mutuo ingressu ambo ossa tam scite coarctantur, ut duntaxat tertium os extendi flectique queat, nequaquam uero, uel minimum etiam, in latus ducatur. Quod autem tertium os in angulum flectitur, et interim non ultra rectam lineam extenditur, sed potius a flexione duntaxat erigitur, capitula sinusque articuli in caussa sunt. Capitula enim, quibus sinus ad amussim respondent, in interiora magis quam exteriora feruntur, deprimunturque : ac in externam sedem adeo obscure porriguntur atque consistunt, ut inibi uix capitis speciem ostendant, itaque tertium os in posteriora inclinari prohibeant ; quemadmodum etiam ipsi articulo conducere tunc discimus, quum ipsius in flexu usum perpendimus : et una colligimus, quibus modis articulus ipse infirmaretur, si æque extendi, ducique in latera posset, atque iam magna Naturæ prouidentia flectitur.Primi, secundi et tertij articulationum quatuor digitorum forma. Huiusmodi sane articulationis specie reliquorum digitorum secundi tertijque coarctantur articuli. Primus autem ipsorum magna ex parte, uti antea quoque monuimus, secundo pollicis articulo conuenit. Verum longe magis illo in latus ducitur, non tamen adeo insigniter atque flectitur. Postbrachialis enim ossium capita, in interiora multum porriguntur, deprimunturque in lateribus autem non admodum latescunt ; sed modice tamen etiam inibi deprimuntur : adeo ut promptior sit flexio, quam aut extensio, aut in latus ductio. Quanquam rursus index et paruus in primo articulo priuatim id sibi uendicent, ut magis medio et anulari in latus ducantur ; id quod potissimum ex capitis postbrachialis ossis, in lateribus compressione euenit. Quod autem quatuor digitorum primi articuli, uix in æque acutum angulum ac secundi et tertij articuli flectantur, non ipsa postbrachialis ossium capita in causa sunt, ac si minus interna sede deprimerentur : sed exigua quædam ossicula, quæ sesami seminis imagini comparantur, hoc præstant, quia et articulum firmant, ac ne plus æquo laxe flectatur, prohibent. Dein primi digitorum articuli reflectuntur extendunturue magis, quam cæteri, quod brachialis capita etiam externa sede compressiora cernantur, quam digitorum ossium capita : quæ in nonnullis hominibus eo magis articulos extendi sinunt, quo externa sede impensius comprimuntur. Videmus enim quosdam non prima tantum digitorum internodia insigniter extrorsum inflectere, uerum et reliqua omnia, ac potissimum tertia.IOANNES CENTVRIO GENVENSIS mobiles ac elegantes digiti. Cuius rei specimen pulchre reddit, summæ spei accuratissimique iudicij adolescens, generis præterea nobilitate ac ingenuis moribus singularique bonarum literarum ac uariarum disciplinarum eruditione cum primis clarus, IOANNES CENTVRIO GENVENSIS, qui digitos (quos habet egregie teretes, longos, et ad omne artificium quam maxime idoneos, ac perelegantes) in posteriora adeo mirifice intorquet, ut illis aquam, perinde atque nos uola continere queat. Quanquam is non digitorum modo articulis, uerum et alijs totius corporis, ac potissimum costarum ad thoracis uertebras, miram laxitatem non mediocri robore iunctam, ostendat. Atque huiusmodi fere digitorum est articulatio : quæ etiam haud difficulter attestatur, digitorum ossa iuxta articulos merito crassiora euasisse, quam in reliqua ossium longitudine.Tertij ossis digitorum processuli. Quod autem tertium os inferiori sua sede, qua nulli alteri coarctatur ossi, etiam protuberet, asperumque capitulum duobus quasi unculis donatum obtineat, ideo imprimis accidit, ut toti internæ huius ossis sedi tendo qui ipsum flectit adnascatur, ac demum suo fine in ossis apicem ualidissime inseratur ; est enim is tendo omnium digitorum reliqua ossa mouentium facile maximus, robustissimamque insertionem tentans.Quinque digitos iure factos. Porro quinque digitos oportuisse fingi, inuentu nequaquam arduum est, si expendamus, ad quæ officia digiti nobis ex usu sint. Si enim pauciores essent, permultæ actiones imperfectius obirentur, pluribus uero in nullum usum indigemus. Quod autem si pauciores formarentur, pleræque actiones interciderent, prompte assequemur, si singulos priuatim sermone pertractemus.Digitorum dignitas. Pollice nanque (quem reliquis quatuor opponi expedit, quique ob id Græcis ἀντίχειρ, quasi promanum dicas, nuncupatur) deperdito, omnes cæteri potestate interciderent, quum absque huius ope illos nihil agere, uel iudices ipsi doceant, qui furibus pollicem quo potissimum crumenæ aut loculi præscinduntur,