Liber I
125

on minus quam aurem amputare solent. Ac eadem fere ratione etiam Athenienses Æginetis qui classe ualebant, pollicem præcindi decreuerunt. Reliquorum uero digitorum, index ac medius, quemadmodum post pollicem situ, ita etiam usu secundi sunt. Parua enim corpora his apprehendimus, omniumque artium opera ipsis præcipue confici cernimus : et si quid uiolentius operamur, illos potissimum in opus asciscimus. Anularis et paruus, minorem quidem alijs usum præbent. at is nihilominus in his cernitur, in quibus amplectendum corpus circulo comprehendimus. Si enim id humidum et exiguum fuerit, digitos ad amussim constrictos ipsi circumflecti expedit. quo in opere paruus quoque est accommodus, operculi modo alijs adiectus ; porro si aliquod durum corpus tanta mole constet, ut digiti inuicem impense dirempti disiunctique id complecti debeant, præterquam quod id pluribus digitis apte comprehendi, pluribusque suis partibus digitos accedere committique cernimus, prompte etiam expendimus, quantum homini ex usu fuerit digitos ad latera inuicem adduci abducique plurimum potuisse. Pollex enim intus eiusmodi corpus amplectitur, reliquis interim digitis externæ sedi circumductis, totoque corpore in eum modum orbiculatim comprehenso.Digiti cur inæquales. Quod si fit, quis ignorat plures quinque digitos prorsus fore superfluos, quum quinque ad id munus sufficere nouerit? Quamobrem uero digiti inæquales extruantur, mediusque longitudine cæteros uincat, hinc colligitur, quod digitorum extrema ad æqualitatem pertingere satius sit, quoties molem aliquam grandiorem in ambitu comprehendimus : quumque in ipsis liquorem, aut exiguum aliquod corpus continere studemus. Grandioribus enim corporibus ualide apprehendendis, retinendisque, uel fortiter emittendis abijciendisque, æqualis undique apprehensio plurimum confert. Conspiciuntur enim in unam circuli circumferentiam quinque digiti concurrere, si quando illis corpus exquisite sphæricum amplectimur. Præterea ad manus accurate occludendas, quando uel exiguum corpus uel humidum ad amussim continere animus est, digitorum inæqualitas usum præstat manifestum : atque huic functioni non mediocriter pollicis situs conducit.Pollicem pulchre esse situm. Pollicem nanque quum cæteris digitis in officio opponitur, ipsis quoque situ opponi necessum fuit. At si ex opposito prorsus locaretur, mediam brachialis regionem sibi uendicans, a pluribus sane functionibus manum impediret : ac imprimis eas interciperet, quas seorsum alterius manus uola, aut simul utrisque uolis obimus ; ac proinde ex transuerso ipsum oportuit reponi, et plurimum ab alijs disiungi adiungique. Quum uero transuersa manus regio ad indicem æque, atque ad paruum digitum, consistit, propter indicem locari pollicem potius fuit, ac (uti superius commemoratum est) inferiori brachialis ossium ordini laxe articulari. Oportebat enim manus indicibus ad inuicem conuerti, auerti autem paruis digitis ; quinetiam in extremis digitorum flexionibus paruus digitus nullam sedem sinit uacuam, index uero non paruam, quæ pollicis beneficio occludi obturarique modo operculi potest.

DE OSSICVLIS, QVÆ SESAMI SEMINI COMPARANTVR. CAPVT XXVIII.

Huic Capiti præcipue famulatur prima figura uigesimo quinto Capiti præposita, et internam summæ manus sedem una cum ossiculis hoc Capite describendis commonstrans : ad characteres nimirum N, T, V, V, X, et Y, quorum etiam N et T, in secunda eius Capitis figura cernuntur. Item huc impense facit secunda figura trigesimo tertio Capiti prælocanda, ad characteres μ (quod etiam inibi in prima uisitur figura) ψ, ω et *. Quin etiam figuræ integram ossium compagem referentes, hæc ossicula k notata proponunt.

A B C D

Cæterum priuatim hac tabella duo delineantur ossicula, primo pollicis in pede internodio subiecta, ac in nuper dicta figura ω et ψ insignita ; ac A quidem hic notat interioris ossis inferiorem sedem, terræ innitentem : B eiusdem ossis superiorem sedem, quæ caput spectat pedij ossis pollicem sustinentis. C exterioris minorisque ossis humiliorem sedem indicat : D uero superiorem.

Dissectionum professores quorundam ossiculorum meminerunt, quæ quidem articulos implere, stringere, ac quo minus luxationi redderentur obnoxij, firmare docent. ; at interim in quibusnam reponantur articulis, quibusque sedibus adinueniantur, neminem scripsisse scio.Quibus sedibus sesamina ossicula reponantur. Quapropter etiam non inopportune faciam, si modo quibusnam in locis eius generis ossicula repererim, hic subiecero : unumquemque interim admouens, ut etiam in pluribus articulis, quam ego iam enarraturus sum, eadem inquirat. Sensim nanque et temporis successu illa in pluribus obseruaui articulis, quam prima