Liber I
126

fronte mihi occurrere. In manu. Primum itaque in interna sede secundi pollicis articuli, quo primum ipsius os secundo articulatur, duo reponuntur ossicula utcunque rotunda, et solida, et non multum ab orizæ seminis forma discedentia ; sunt enim paulo quam semen ipsum breuiora, uerum, ut oryzæ semen una parte depressum uisitur, sic et horum ossiculorum pars depressa, modiceque cauata, et cartilagine ea parte incrustata est, qua primo pollicis ossi ambo committuntur. Incumbunt enim primi ossis capitis internæ sedi ad ipsius capitis radicem, et ubi id primum cartilagine obduci læuigarique incipit, ac unum ossiculum latus externum interioris sedis capitis, alterum uero internum latus eiusdem sedis occupat : et utraque per illorum, quo inuicem dirimuntur interuallum tendinem ferri sinunt, tertium pollicis os flectentem. Quum uero hæc ossicula illi pollicis ossi ualide colligentur, externa parte gibba sunt, et ossium sedem reserunt quæ ligamenta educit, tendinumque insertionem excipit. Ad hunc sane modum, in primis reliquorum digitorum internodijs duo quoque ossicula reperiuntur, eodem situ posita, tantoque pollicis ossiculis minora, quanto ad paruum digitum propius accesseris. Illius enim primo articulo, aut potius capiti postbrachialis ossis paruum sustinentis minima et quodammodo cartilaginea adnectuntur ossicula. Reliqui autem digiti medio se habent modo. Præterea in senibus et osseis (ut sic dicam) hominibus unicum ossiculum aliquando in interna sede tertij pollicis articuli positum animaduerti, quod sinui capita secundi ossis dirimenti, in interna sede præponebatur. Huiusmodi etiam ossiculum nonnunquam in singulis digitorum secundis et tertijs internodijs mihi occurrit, sed adeo exiguum ut uix milij seminis magnitudinem æquet ; adeo ut nisi in repurgandis ossibus accuratissime caueris, id (quemadmodum etiam a primis articulis) una cum ligamentis abijciatur, neque unquam se spectandum offerat. Huius etiam generis ossiculum notatu dignæ magnitudinis illic plerunque obseruatur, ubi postbrachialis os paruum digitum suffulciens, octauo brachialis ossi articulatur ; atque ita manus extremæ ossicula se habent. In pede quæ ossicula habeantur. In pede autem unum similiter inuenimus, ubi pedij os paruum digitum sustinens tesseram imitanti ossi coarctatur, illi prorsus respondens, quod postremo loco in manu recensui. In primis uero pedis digitorum articulis huiusmodi ossicula difficulter, præterquam in pollice obseruantur ; in senibus tamen, quod maiuscula sint, promptius se offerunt. In secundis autem et tertijs articulis, illa nunquam inueni, præterquam in secundo pollicis internodio, cui grande satis ossiculum subijcitur. Quanquam quæ primo pollicis internodio subijciuntur, multo insigniora ossicula sint, et horum rursus internum externo longe grandius. Hæc qua capiti pedij ossis (quod pollicis primi ossis sinum subire dicemus) committuntur, leuiter sinuata sunt, et cartilagine incrustata, illius capitis gibbo pulchre conueniunt. Inferiori autem sede, qua terram spectant, orbiculata sunt, et dimidiæ parti emundatæ pisæ non absimilia. Hæc profecto longe sunt solidissima, et præterquam quod primo pollicis præficiuntur articulo, tendinem muniunt, quo secundum pollicis os flectitur. Ipsa enim utrinque ad tendinis latus protuberantia, quo minus a pedis in terram innixu tendo comprimatur, eleganter præcauent. Ossiculum magis ac occultæ philosophiæ sectatoribus familiare. Atque alterum horum ossiculorum illud est, cuius magi et occultæ philosophiæ sectatores adeo prolixe meminerunt, quando in homine os quoddam esse tradunt ciceris imagini respondens, nullique corruptioni obnoxium, quod in terra post mortem reconditum instar seminis hominem in extremi iudicij die producturum affirmant. Est sane utrunque os, sed potissimum exterius, mundato ciceri perquam simile, si modo id ad mediam ciceris partem referas : aut si utrunque os iunxeris, integrum cicer effeceris, quantum scilicet ad imaginem spectat. Dein in grandioribus hominibus internum id ossiculum etiam tantum est, ut tessera ex ipso prompte paretur. In hoc tamen ab Arabum illorum commentis ossicula hæc differunt, quod aliorum ossium modo frangantur, exuranturque : quanquam sane corruptioni admodum reluctantia, ac ut prius dictum est, solida sint. Dogma autem, quo ex eiusmodi ossiculo hominem, cuius nunc immensam narramus fabricam, propagandum contendunt, Theologis disceptandum relinquemus, qui sibi solis liberam de resurrectione animarumque immortalitate altercationem et sententiam uendicant. Atque illorum etiam causa nunc de mirabilibus occultisque dextri pollicis interni ossiculi uiribus nihil subijciemus, quantumuis etiam suspensi furis, ac interdum simul amatoris, uel ex publicis sectionibus eius ossis melior nobis suppetat copia, quam illis tribus apud Venetos truculentissimis scortis, quæ nuper huius ossiculi, cordisque pueruli uirginis masculi, comparandi gratia, infantem trucidarunt, uiuoque cor exemerunt, ac (uti erant dignissimæ) flagitij sui grauissimas poenas dederunt. Porro ossiculum id Arabibus ac uere occultis tenebricosisque illis philosophis, Albadaran nuncupatum esse, superstitiosis quibusdam uiris notius, quam Anatomes studiosis, est : qui et quartum brachialis os ciceri assimilare possent.