Liber I
127
DE OSSIBVS, QVÆ OSSIS SACRI LATERIBVS COMMITTVNTVR. CAPVT XXIX.
PRIMA VIGESIMI NONI CAPITIS FIGVRA. SECVNDA. TERTIA

[Illustrations]

Trium præsentium figurarum et earundem characterum (qui pro capitis contextus serie mutuo se consequentur) Index.
 

HIS tribus figuris os delineatur, dextro sacri ossis lateri commissum, ac prima quidem huius ossis anteriorem sedem eo situ exprimit, quo id sceleto ab anteriori regione inspecto se offerret. quemadmodum in prima figura trium illarum est cernere, quas huius libri calci subijciam. Secunda figura huius ossis sedem undecunque exprimit, quæ externa est, corporisque interiora non spectat, eo nimirum situ quo id os integram ossium compagem ex dextro latere intuenti occurreret. Tertia autem figura opposito situ internam huius ossis sedem appositissime ostendit. Cæterum etsi omnes harum figurarum notæ priuatim aliquid, ut mox persequar, indicent, ipsis tamen obiter integrum quod hic delineatur os, in ilium os, et coxendicis, pubisque subdiuidere licebit. Vt scilicet in secunda figura a c, per b, ad S : ac rursus in tertia, ab S, per N, ad c lineam duci fingeres, ilium os a coxendicis osse quodammodo terminantem. Quicquid enim supra hos habetur characteres, ilium os nuncupabitur.

φQuod autem inter hos characteres, et in secunda figura inter V, per S, et h, ad φ : et in tertia inter V, per O, et S ad φ intercluditur, coxendicis ossis loco nobis erit. Reliqua uero totius ossis sedes, pubis os appellabitur : quæ scilicet in secunda figura ad sinistrum latus characterum V, S, h, et φ consistit. In tertia autem ad dextrum V, O, S et φ .
A, B, C, D, E, F, Gin 3 Sedes ilium ossis notatur, quæ sacri ossis transuersis nectitur processibus. ac A quidem, et B priuatim indicant sinus, quos anterior trium superiorum ossis sacri ossium transuersorum processuum protuberans pars subit. Et B rursus ossis ilium partem indicat, instar cultri acutam tenuemque. C et C oblongum tuber ilium ossis, sacri ossis processuum oblongo sinui congruens. D et D longus ilium ossis sinus, qui sacri ossis tuber dorsi spinæ modo protuberans admittit. E et F et G sedes ilium ossis, non ad amussim sacri ossis sinibus tuberibusque respondens. quanque E et F duo ueluti tubera indicentur, sinus sacri ossis obscure ingredientia. G autem sinus notatur, qui ossis sacri tuber admitteret, transuersim duos illos sacri ossis sinus