Liber I
129

pubis os uterque, aliorum dissectionis professorum modo nuncupet. Arbitror autem sola nomina sectantium uenia etiam quum alterius tantum ossis latæ partis mentio mihi incidet, Ilium os posse dicere, quum ilis aut ile usurpatu minus frequens sit.Ossium sacri ossis lateribus commisorum usus. His itaque ossibus maxima in usu cum scapulis est affinitas. ut enim scapulæ potissimum articulandis humeris formantur, ita sane hæc ossa in hoc præcipue sunt accommoda, ut femora ipsis articulentur, horumque ope homo erigatur, et sedeat. Dein, ut scapula cernitur ampla, uarijsque processibus donata (quo musculis pluribus admittendis, educendisque aptior esset) sic hæc ossa omnem fere constructionis rationem in eum modum fabricatam ostendunt, ut ab ipsis omnes propemodum femur mouentes musculi pronascantur, præter alios qui ab his ossibus principium ducentes tibiarum, et thoracis, et dorsi motibus famulantur. Cæterum qui nam musculi ab his ossibus enascantur, quique in ipsa implantentur, orationis series ossium partes enarrans, sensim edocebit. Nunc autem minime prætereundus est horum ossium usus nequaquam infimus, quo communi ossium modo, reliquis corporis partibus instar fulcrorum subijciuntur, reliquasque partes continent et amplexantur. Duo enim hæc ossa simul cum sacro osse ueluti peluim quandam efformant, quæ intestina concinne sustinet, et uesicam, et in foeminis uterum elegantissime continet, ac demum eas, quas amplectitur partes, tuto munit.Ilium ossis sedes sacro ossi commissa qualis. Primum itaque ilium ossis, sedes sacro ossi commissa, egregie uaria est : quemadmodum sacri ossis transuersus processus ea sede, qua ilium ossibus connectuntur, admodum uarios multiplicesque esse retulimus. Singulis nanque illorum processuum sinibus, ilium ossis tubera, et eorundem processuum tuberibus, ilium ossis sinus ita correspondent, ut uarijs partibus mutuo ingressu ilium os sacro committatur : non quidem connexu ad motum constructo arbitrarium, aut sinibus tuberibusque læuibus et cartilagine lubrica incrustatis, uerum connexu ualidissimo, et in symphysis seu unionis classem quasi referendo ; quæ cartilaginosi ligamenti, aut potius puræ cartilaginis interuentu perficitur. Cæterum ossis ilium sinuum, et tuberum quibus id sacro ossi committitur forma, ex sacri ossis descriptione læui negocio petitur. Vt enim transuersos sacri ossis processus primum oblongo sinu donari dictum est, ita etiam ilium os, oblongum tuber sinui congruens obtinet ; et quia processuum sinus anterior pars, sinusue supercilia, satis insigniter protuberant, porrigunturque, ilium etiam ossi ad anteriorem oblongi sui tuberis sedem sinus insculpuntur, quos protuberantes illæ processuum partes subeunt. Vbi autem humilima eorum sinuum sedes conspicitur, ilium os quasi in cultri modum exacuitur, ut eandem cum quarti ossis sacri ossis transuerso processu superficiem constituat. Rursus oblongo sacri ossis tuberi, quod instar spinæ in processuum sinibus eminere relatum est, oblongus etiam ilium ossis sinus conuenit, tuber id ad amussim suscipiens. Porro duobus processuum sinibus ad posteriorem dicti nunc tuberis sedem consistentibus, et tuberi transuersim in illorum sinuum medio prominenti, ilium os non æque concinne respondet, quum scilicet non adeo procere extuberet, atque illi processuum sinus alte cælantur. Neque etiam ilium os, illorum sinuum tuberi, sedem, qua id susciperetur, parat. atque  (ut semel dicam) sacrum os ilium ossi non admodum hac sede, ubi duo illi ossis sacri processuum sinus conspiciuntur, conterminum est, sed plurima cartilago ligamenti natura participans, hæc ossa intercedit, totam amplitudinem, qua inuicem ossa dehiscunt, infarciens. Vniuersa igitur ilium ossis sedes sacro commissa, aspera est, ac inæqualis, et insigniter crassa : quemadmodum et reliqua ossa illis sedibus quibus inuicem compinguntur, ampla crassaque ideo esse nouimus, ut ualidiorem amplioremque connexum efficerent.Ilium ossis pars retrorsum magis quam sacri ossis transuersi processus exporrecta. Atque hæc crassa ilium ossis pars in posteriora longe magis quam transuersorum sacri ossis processuum amplitudo, porrigitur prominetque : tum quod ilium os amplissimum latissimumque scapulæ modo esse oportuit, ut femur mouentes et alios plerosque musculos paulo post enarrandos, a se pronasci sinat : tum, ut ad posteriorem sacri ossis sedem aptum constitueret locum, a quo quartus hominis thoracem mouentium musculus principium duceret : una cum dorsum moventium undecimo, qui simul cum illo thoracis musculo ab interno latere ossis ilium (qua id in posteriora ferri diximus) et ab ossis sacri posteriori sede, originem nanciscitur : similiter ac musculus dorsum mouentium decimus tertius, ab hac etiam ossis sacri, et ilium ossis sede, initium sumens.Ilium ossis appendix. Porro reliqua ilium ossis amplitudo planæ semicirculari figuræ non absimilis, superiori sua sede secundum totam semicirculi circumferentiam, appendicem obtinet,Spina. Dorsum. quæ ueteribus Spina ilium ossis dicebatur. Ipsi nanque dorsum ilium ossis uocarunt, externam suæ amplitudinis sedem, quia hæc ampla est, et, si cum interna conferatur, quodammodo gibba. Appendicis autem sedes extrorsum prominet, ac ueluti illius dorsi spina iure censetur. Verum etsi ueteres hæc nomina recte instituerint, et Galenus quoque eorum nominum, ut et ossis sedium differentiam, apud illos fuisse animaduerterit, nihilominus is subinde Dorsum cum Spina in tibiam et femur mouentium musculorum descri