Liber I
130

ptione confudit : quod nos, quoad licebit euitantes, Dorsum ossis ilium suæ amplitudinis externam regionem appellabimus : Spinam uero, semicircularem ipsius appendicem, quæ aspera inæqualisque et interno externoque latere compressa uisitur.Quibus musculis appendix occupetur. Comprimitur quidem interna sede, ut hæc inibi amplior euadat, et carnosam transuersi abdominis musculi partem, illinc aptius educat. Externo autem latere appendix comprimitur, ampliorque fit, ut potissima oblique ascendentis abdominis musculi carnea pars hinc principium sumat, et oblique descendens abdominis musculus ipsi inseratur. His enim tribus musculis uniuersa superior appendicis sedes occupatur ; atque ut illi ampliores carnosioresque in ilium lateribus quam iuxta dorsum, aut in abdominis anteriori sede sunt, ita quoque appendicis pars, quæ abdominis latera respicit, anteriorque est, una cum ilium ossis sede, cui appendix committitur, crassior est, quam pars uertebris et dorso proxima. Anterius uero appendicis extremum, anteriorue spinæ ilium ossis pars ideo est crassissima, quod præter abdominis musculos ipsi commissos, duobus musculis principium porrigat, quorum alter tibiæ motorum primus, alter autem sextus censebitur.Quibus interna ilium ossis amplitudo. Ab interna ilium ossis amplitudinis sede, primum musculus enascitur, qui dorsi motorum nonus erit, qui ex læui, sed utcunque ampla ilium ossis impressione (quæ ad regionem transuersi quintæ lumborum uertebræ processus conspicua est) ortus sui portionem adipiscitur. Verum præter hanc ilium ossis compressionem, alia magna ipsius est amplitudo caua, et minimum aspera, quam musculus occupat femur mouentium septimus, quem carneo amploque principio instar semicirculi ex interna hac ilium ossis amplitudine pronasci, ac deinde sensim arctari, simulque cum sexti femur mouentium musculi tendine, primoque crus petenti neruo, per sinum ferri docebimus, sibi priuatim in coxendicis osse exculptum.Sinus coxendicis ossis superiori sedi insculptus. In elatiori enim coxendicis ossis sede, iuxta superiorem acetabuli, cui femoris caput inarticulari audies, regionem, sinus inciditur amplus, et musculis hac descendentibus respondens, qui in mundato osse foraminulis quibusdam in hoc oppletus cernitur, ut is ligamentum educat, cuius beneficio os inibi læue lubricumque, ac ueluti smegmate inunctum cernitur, ut recte ad hunc sinum septimus ille femoris musculus, una cum sexti musculi tendine, reflecti atque conuolui queat.Sinus tubera. Vtrinque ad huius sinus latera, unum insigne satis prominet tuberculum hunc sinum augens, ac quo minus hac descendentes musculi ex sinu declinent, autor. Verum præter hunc usum, tuberculum ad externum sinus latus consistens, nonum tibiam mouentium producit musculum, cuius etiam usus gratia utcunque amplum inæqualeque uisitur, paruum sinulum instar scissuræ sibi uendicans, a quo fortis ille musculus enascitur. Alterum uero tuber, internum sinus nuper dicti latus constituens, plurimum ad coxendicis ossis robur confert, quod necessario crassum ualidumque esse oportuit, tum articularionis roborisque nomine, tum etiam quod id totius corporis altissimo sinu, cui femur articulatur, cælandum fuerat.Quomodo coxendicis ossis robori sit prospectum. Atque huius etiam usus occasione, ilium os interna ipsius sede ad elatiorem sui cum sacro osse connexus regionem, crassum ualidumque redditur, et ueluti ad secundi tuberculi internam sedem continuo tubere porrigitur, quod non solum coxendicis ossis robur adauget, uerum etiam principium offert musculo femur mouentium decimo, qui internam pubis ossis sedem occupans, femur extrorsum circumuertit.Ilium ossis dorsi lineæ, et ipsum occupantes musculi. Porro ab ilium ossis dorso, seu externa ipsius amplitudine, quæ interiori ipsius ossis sede asperior est, tres potissimum enascuntur musculi, suis principijs totum ilium ossis dorsum occupantes. Ac primus quidem musculus femur mouentium primus numerabitur, magna ex parte posteriorem ilium ossis dorsi sedem suo principio opplens. Quantam uero huius sedis portionem occupet, duæ admodum obscure in ilium ossis dorso prominentes lineæ indicant, quæ semicirculi instar ductæ, ilium ossis dorsum ueluti in tres sedes disterminant ; prima harum extra primam consistens lineam, a primo femur mouentium musculo occupatur. Secunda uero inter primam lineam et secundam conspicua, musculum educit, qui femur mouentium secundus censebitur. Tertia sedes, quæ a secunda breuiorique linea ad coxendicis usque articulum pertinet, tertio femur mouenti musculo principium porrigit. Atque in hunc sane modum ossis sacro ossi commissi ampla, et quæ ilium os dicitur, pars sese habet : media uero pars, quæ coxendicis os nuncupatur, etiam magna ex parte explicata est. Diximus enim ea parte os crassius ualidiusque fieri, ut uniuersum corpus uni innitens cruri, fortius sustineret, aptaque sedes fieret, cui sinus articulando femori idoneus incideretur.Acetabulum femori articulando paratum. Huic enim coxendicis ossis sedi amplus rotundusque, et omnium corporis sinuum cui ossa articulantur profundissimus sinus insculpitur, non omni ex parte læuis, lubricaque cartilagine incrustatus. In anteriori enim ipsius sede, non modica portio altius quam reliqua illius circumferentia inciditur, ac aspera cæcisque foraminulis quibusdam oppleta cernitur, ligamenti producendi gratia, quod teres in medium, seu uerticem femoris capitis inseritur. Deinde præsentis sinus supercilia in anteriori ipsius sede leuius, quam in posteriori protuberant, quod sci