Liber I
131

licet femur sedentibus magis in angulum flecti oportebat, quam stantibus aut aliud quid agentibus extendi, aut in posteriora duci. Præterea in humiliori coxendicis acetabuli sinusue superciliorum sede, id quoque animaduertendum est, supercilia non continuo ductu orbiculatim ferri, sed incidi ac intermiti, ac ueluti iter parare uenulæ hac in asperam et cartilagine non obductam acetabuli sedem exporrectæ, articuloque alimentum suppeditanti, a quo uiscidus humor (quem in hoc articulo plurimum coaceruari decet) adaptetur, cuius demum auxilio articulus prompte mobilis euadat. Ne tamen sinus huius in supercilio incisi ratione, articulus luxationi obnoxius reddatur, Natura ualidum cartilagineumque ligamentum orbiculatim supercilijs adnexuit, quod nullibi intermissum apparet, sinumque adhuc magis quam supercilia adauget, et uenulæ illi uiam præbet, inter os et posteriorem ipsius ligamenti sedem prorepentis, ut uena simul tuto feratur, et sinus ille luxandi promptitudinem non adiuuet, utcunque etiam hac femur crebrius luxari cernamus. At de ligamentis uenisque, suis agemus locis. Nunc autem perpendenda ueniunt cæca foraminula, passim in coxendicis ossis acetabuli superciliorum externa sede in hoc parata, ut ualidissimum educant ligamentum, orbiculatim femur coxendicis ossi colligans.Sinus quo crassissimus corporis neruus fertur. Quinetiam in hoc osse sedes animaduertenda est, quæ inter ilium ossis anteriorem partem, quæ sacro committitur ossi, et posteriorem coxendicis regionem conspicitur, et ut neruo uiam præbeat exculpta, qui crus adeuntium quartus, omniumque corporis neruorum ex pluribus compositus maximusque existit.Sinus ad quem decimus femur mouentium musculus uoluitur. Est quoque hic obseruandus coxendicis ossis acutus processus, qui ligamentum educit, in transuersum processum quinti sacri ossis pertinens, et qui musculo principium porrigit, quem aut decimo femur mouenti musculo ascribemus, aut priuatim undecimum femur mouentium numerabimus.Appendix coxendicis ossis. Neque etiam prætereundus uenit sinus coxendicis ossis posteriori internæque regioni sub dicto nuper processu exculptus, ad quem mira Naturæ solertia ueluti ad trochleæ rotulam decimus femur mouentium musculus reflectitur. Insuper non perfunctorie coxendicis ossis appendix indagabitur, toti infimæ ipsius sedi, cui sedentes innitimur, adnata. Appendix hæc ossis, cui coalescit, amplitudinem seruat : quod cum roboris gratia, tum musculorum exortus causa insigniter crassum, et utcunque amplum uisitur. Ab hac enim appendice, ut minimum, quatuor grandes exoriuntur musculi, quorum singula capita priuatim in appendice impressionem sedemque sibi uendicant, in emundato osse satis conspicuam. Ac primus quidem musculus tibiam mouentium tertius erit, qui ab elatiore eius appendicis sede principium ducit. Secundus tibiam mouentium quartus habebitur, atque huius principium minus quam primi musculi latum est, ac magis uersus anteriora, iuxta extimum primi musculi latus pronascitur. Tertius autem musculus, mihi tibiæ motorum quintus habebitur.Libro 2 de Administrandis sectionibus . Quartus uero, maxima portio est eius musculi, quem Galenus quintum tibiam mouentium recenset, mihi autem femur mouentium quintus constituetur : qui maximam præsentis appendicis sedem suo principio occupans, totius corporis musculorum facile maximus est. Sic itaque media eius, quod describimus, ossis pars se habet, quam coxendicis os nuncupamus.Pubis ossis historia. Anterior uero, quæ Pubis os dicitur, tenuis utcunque cernitur, et dextrum os sinistro cartilaginis interuentu quasi unionis modo committitur. quo enim homo ætate fit prouectior, eo semper connexus iste minus cartilagine oppletur, minusue cartilaginis ostendit. Atque id uiris pariter ac mulieribus commune est.Ossium sacro ossi nexorum in uiris et mulieribus differentia. Neutiquam enim ob uulgi sententiam arbitrandum est, pubis ossa uiris esse continua, mulieribus autem in hoc cartilaginis interuentu compacta, ut partus tempore remitti atque inuicem disiungi queant. Parturientibus nanque mulieribus (uti neque quadrupedibus) hæc ossa inuicem haud disiunguntur : uerum id mulieres in hoc ossium coalitu peculiare sibi uendicant, quod ipsis non tam longa linea, atque in uiris, committuntur. Deinde coxendicis ossium infimæ partes, dextram dico et sinistram, in mulieribus mutuo longe magis distant, quam uiris. Præterea infimæ pubis ossium partes inuicem sub ipsorum connexu diremptæ, multo etiam magis mulieribus quam uiris seiunguntur ac distant. Adeo ut in mulierum ossibus uacua sedes inter coccyx os et internas regiones infimarum partium coxendicis ossium, multo amplior quam in uiris occurrat. hæcque differentia tam est insignis, ut uel ipsa abunde doceat, pubis ossa in partu non recludi, etiam si tactus inter pariendum, idem non leui opera attestaretur. Quantum uero ad hanc amplam sedem magis adhuc partus tempore dilatandam coccyx os iuuet, licet animalia, quæ caudam habent, id liquido parientia ostendant : tamen id quoque in mulieribus obseruare integrum est, quibus id os extrorsum caudæ modo adeo porrigitur, ut etiam huius ossis gratia ipsis sedes in circulum incisæ apud omnes quas unquam uidi nationes adaptentur. Atque ideo etiam pleræque mulieres genibus innixæ, et aliquantisper antrorsum inflexæ fœlicius pariunt : quemadmodum contra erectæ, aut retrorsum inclinatæ, difficilius. Atque ita excludendo fœtui Natura foeminis prospexit. Quo au