Liber I
132

tem minori negocio leuiusque uterum gererent, ilium ossa mulieribus multo ampliora sunt, ipsorumque spina in latera longe magis quam in uiris, educitur, et etiam illa ossa extrorsum insignius cauantur : et ut semel dicam, hæc commodam gestando fœtui sedem efformant. Quod autem nuper natis puellis partus facilioris gratia, apud nullas gentes pubis ossa aut comprimantur, aut disiungantur, neminem dissectionis studiosum latere arbitror : quantumuis id pertinaciter uulgus nunc de his, nunc illis nationibus affirmet.Cur pubis os maximo foramine peruuium, et dein ipsius sinus et tubera. Quamobrem uero pubis os maximo totius corporis ossium foramine (quod etiam propter magnitudinem ab ostij imagine θυροειδές nuncupatur) peruium sit, illi demum cognoscunt, qui ad amussim inter secandum didicere, qui nam musculi a coxendicis et pubis ossibus pronascantur ; illi enim arguunt pubis os amplam et aptam educendis musculis sedem necessario oportuisse fieri. Ne uero interim frustra animal grauaret, sed ut leue esset, eo quo diximus foramine donatur. Neque est quod hac aliquis uasa seminaria, aut maximas crurum uenas et arterias, aut etiam neruos deduci arbitretur : quemadmodum nemo non credit, qui etiam Anatomes rudis, nudam ossium compagem intuetur. Illa enim organa aliam nanciscuntur uiam. quippe maxima crus petens uena, arteriaque, simul cum secundo crus adeunte neruo, proprium sinum exigunt, in superiori pubis ossis sede insinuatum, e regione elatioris sedis nuper dicti foraminis. Porro seminarijs uasis etiam elatius quam pubis os prominet in abdomine iter paratum esse audies. Deinde ingens illud pubis ossis foramen ualida membrana oppletur, quæ musculum internæ foraminis sedi proximum ab illo dirimit, qui externam foraminis sedem occupat. Neque profecto aliquid, foramen hoc transit, præter uenam, et arteriam, neruumque non ad genu usque ramorum serie digestum. Præterea hæc uasa non per foraminis medium feruntur : sed in elatiori foraminis sede sinus cælatur, illis uasis deducendis paratus. Quod uero superior pubis ossium pars, qua inuicem committuntur, aspera est, ideo contigit, quod rectos abdominis musculos hinc enasci Naturæ uisum fuerit. Deinde anterior quoque ossium sedes inibi aspera est, ut neruosum caput secundi tibiam mouentium musculi hinc rite pronasceretur. Ad hæc, in anteriori pubis sede a coxendicis ossis acetabuli interno latere, ad pubis ossium commissuram usque, tuber et quædam ueluti prominentia conspicitur, a qua octauus femur mouentium musculus principium ducit. Quemadmodum hæc anterior pubis ossis sedes protuberat, ita quoque posterior acutam ostendit lineam, a qua musculus femur mouentium decimus sui exortus portionem assumit. His omnibus accedit pubis ossis crassities, iuxta infimam pubis ossium connexus sedem, et magni illius foraminis internum latus, ubi pubis os quodammodo teres crassumque ob hoc uisitur, ut ipsius ossis robur adaugeatur : utque hinc præter quosdam penis musculos alterum corpus eorum quæ penem constituunt, originem duceret.Ossa sacri ossis lateribus commissa in puerulis tribus efformari ossibus. Atque in hunc modum ossa se habent, sacri ossis lateribus connexa ; quæ in ætate prouectis duo tantum apparent, singula (uti relatum est) duobus donata appendicibus. In nuper natis uero pueris utrunque os tribus constat ossibus, quæ tribus lineis cartilagine oppletis distinguuntur. Hæ lineæ a coxendicis acetabuli centro simul commissæ porriguntur, una quidem ad superiorem acetabuli sedem ducta, secunda ad externum acetabuli latus : tertia autem ad latus internum delata, etiam per pubis os procedit, ubi id quodammodo teres esse, et penis alterum corpus producere diximus. Verum quum hæc non minus in agnis hœdisque quam hominibus sint conspicua, cuiuis uel inter edendum ea obseruare est integrum.

DE FEMORE. CAPVT XXX.
Characterum qui duabus præsentis capitis figuris sequenti pagina proponendis adhibentur, Index.
A 1, 2Caput femoris acetabulum ossis coxendicis subiens.
B 1Sinus femoris capiti insculptus, et teretis ligamenti insertionem a coxendicis osse excipiens.
C 1, 2Appendicis, rotundum femoris caput efformantis, cum reliqua femoris portione coalitus.
D 1, 2Ceruix femoris.
E, F 1, 2Inferiora femoris capita. ac E quidem internum, F uero externum notat.
G 1, 2Hæc linea coalitum indicat appendicis, duo inferiora femoris capita constituentis.
H 2Sinus, qui utrisque capitibus E et F insignitis est communis, ac quem patella subit.
I 1Sinus ac interuallum, duo inferiora femoris capita inuicem dirimens.
K 1Ab hac sede interioris capitis primus pedem mouentium musculus initium ducit.