Liber I
134

Femoris os magnitudine cunctis humanæ fabricæ ossibus præstat, in auibus autem et omnibus fere quadrupedibus tibiæ ossi et fibulæ (quum hæc adest) longitudine cedit. Hoc supra quidem coxendicis ossi, infra autem diuersa articuli ratione, ossi tibiæ coarctatur.Femoris superius caput. Superiori enim parte, qua similiter atque inferiori appendice donatur, robustissimum caput obtinet, prolixæ quidem ceruici ad interiora inclinatæ adnatum, coxendicisque ossis acetabulo exquisite congruens. Vniuersum hoc caput læue et cartilagine incrustatum uisitur : at in sui medio nonnihil inferius, quam ipsius uerticis (ut sic dicam) centrum consistit, angustum profundumque et inæqualem commonstrat sinum, cui teres ligamentum a coxendicis ossis acetabulo enatum, ualidissime implantatur.Duo inferiora femoris capita, et eorundem sinus. Inferiori autem sede femur insigniter crassum est, et in duo capita omnium totius corporis ossium capitum maxima dirimitur, quæ in posteriorem femoris sedem longe magis quam in anteriorem porriguntur, quemadmodum etiam ipsorum cum tibiæ osse articulo ex usu fuerat. Hæc nanque ossi tibiæ mutuo ingressu ad eum modum articulantur, ut tibia duntaxat flecti extendique possit, nequaquam uero in latus, uel tantillum quidem, duci ;Libro 3 de Vsu partium et 2 de Administrandis dissectionibus. utcunque etiam id Galeno uisum fuerit, qui in tibiæ motuum examine, femoris ad coxendicis os motu deludebatur. Cæterum femoris capita retrorsum ideo producuntur, quod tibiam in angulum flecti, nec extra rectam lineam extendi, aut antrorsum erigi satius erat : adeo ut motus illius ratione femoris capita in anteriori femoris sede nequaquam promineant. et quamuis hæc, in anteriori eorundem sede, sinum ostendant utrisque capitibus communem, et impense patulum, læuique cartilagine incrustatum, is tamen aliquo tibiæ ossis tubere excipiendo non paratus est ; at os orbiculare et breui scuto non absimile apto tubere sinum illum subire audies, quum secundo ab hoc Capite eius ossis sermo instituetur. In posteriori femoris sede capita hæc magno interuallo inuicem dirimuntur, atque in ipsorum medio amplum profundumque sinum utcunque asperum, et cartilagine nequaquam obductum exigunt. Is nanque asperum inæqualeque tibiæ ossis tuber excipit, quod in tibiæ ossis sinuum medio protuberare, ac ligamentum educere scribemus, quod ualidissime illi sinui inseritur, una cum alio admodum robusto a posteriori tibiæ ossis sede pronato. Iuuat etiam sinus iste, deducendo totius corporis maximo neruo hac simul cum uena et arteria in tibiam contendenti. Humiliora enim femoris capita, quum tibiæ motuum gratia adeo in posteriora ducantur, etiam id præstant, ut in illorum medio neruum illum simul cum uasis tutissimo deorsum repere sinant. atque etiam processuum modo aliquot musculorum pedem mouentium principia porrigant. Ab elatiori nanque interni capitis sede primus pedem mouentium musculus enascitur. Ab externi autem capitis elatiori sede, secundus, et tertius quoque, pedis motibus præfecti exoriuntur. Dein si musculus in poplite latitans ab osse aliquam sui exortus portionem sumit, hanc sane ab externo hoc femoris capite mutuatur, quanquam præcipua ipsius origo ex ligamento pendere docebitur, dictum nunc femoris caput tibiæ potissimum colligans. Deinde in elatiorem capitis interni regionem modice uersus eius capitis internum latus tendo inseritur, quinti femur mouentis musculi, cuius etiam insertionis occasione hoc femoris caput inibi compressam ostendit sedem, tendini excipiendo aptam. Canes in hac ossiculum paruum, et illis quæ sesamo comparamus simile ostendunt. Atque ita anterior et inferior posteriorque horum capitum sedes se habent ; latera uero eorundem multis cæcis foraminulis opplentur, ut ualidissima genu articulum continentia ligamenta hinc apte pronascantur. Porro externum exterioris capitis latus, priuatim sinum exigit oblique ipsi iuxta posteriorem eius lateris regionem insculptum, ac quarti tibiam mouentium musculi tendini paratum. quo minus enim tendo ille hac oblique reflexus, a suo ductu aberret, Natura ipsi hunc sinum præparauit. At internum latus interioris capitis, etiam si ad id plures reflectantur tendines, tamen nullum eiusmodi sinum adipiscitur. Verum emundato iam osse iuxta posteriorem lateris sedem compressio apparet, qua tuto tendines deferri queant, a sua sede tuberis beneficio non reclinantes, quod in medio dicti nunc lateris late protuberat, atque secundum ipsius posteriorem sedem tendines opportune deferri sinit. Tendines autem hac deducti, trium primorum et quinti tibiam mouentium musculorum censebuntur.Duo femoris processus, seu rotatores. Ad femoris ossis ceruicem, cui superius femoris caput adnascitur, duo conspiciuntur processus, quorum alter externum femoris latus occupat, ac omnium corporis processuum nulli alteri ossi commissorum facile maximus est, insigni etiam donatus appendice. Alter minor est, et quod ad magnitudinem spectat priori neutiquam comparandus, multoque inferius in interno femoris latere nonnihil uersus posteriora conspicuus, et appendice similiter adauctus. Græci ambos τροχαντῆρας, quasi rotatores dicas, nuncupant : hunc interiorem, illum uero exteriorem appellantes. quum tamen simpliciter