Liber I
137
Trigesimiprimi capitis figurarvm et earundem characterum Index.

Vndecim præpositæ modo figuræ ad dextrum spectant tibiam, ac prima utrumque in tibia locatum os anteriori facie exprimit, crassius nimirum interiusque, quod tibiæ os uocabimus : et gracilius, quod exterius positum fibula nobis potius quam sura nuncupabitur. Secunda figura tibiæ os simul cum fibula posteriori facie appositissime delineatur. Tertia solius tibiæ ossis anteriorem sedem commonstrat. Quarta tibiæ ossis posterior facies oculis subijcitur. Quinta fibulam anteriori facie exprimit. Sexta fibulam posteriori sede delineatam exhibet. Septima tibiæ ossis superiorem ostendit sedem, cui femur articulatur. Octaua duas continet cartilagines, quæ sinus adaugent, quibus femoris capita excipiuntur. Nona imam tibiæ ossis et fibulæ sedem anteriori parte proponit, ut cauitas in conspectum ueniret, tali cum tibia articulationi parata. Decima solam tibiæ ossis infimam sedem posteriori ex parte delineatam offert, qua talus excipitur. Vndecima internum latus inferioris fibulæ appendicis commonstrat, quod talo articulatur. Characterum autem index erit huiusmodi.

A, BHis duobus characteribus in prima figura, superior tibiæ ossis appendix notatur. In tertia uero et secunda, indicatur linea coalitum commonstrans appendicis cum reliqua ossis portione.
CAppendix superior fibulæ in prima figura indicatur, in quinta autem coalitus appendicis cum reliquo osse insignitur.
DIn prima appendix tibiæ inferior, in tertia appendicis coalitus indicatur.
EIn prima appendix fibulæ inferior, in quinta coalitus appendicis ad os notatur. et quamuis eius modi appendices coalitusque non in omnibus figuris notauerim, nulli tamen non obuias esse appendices arbitror.
F, G 2, 4, 7Sinus tibiæ ossis, quibus inferiora femoris capita articulantur.
H, I, K, 7Tibiæ ossis tuber, sinus, quibus femoris capita excipiuntur, dirimens ; ac H quidem ipsius anterior sedes indicatur. I uero media et impensuis prominens. K autem posterior. Atque hi characteres in eius tuberis sedibus, quæ sinuantur, obuij sunt. Et horum K et I in secunda figura, tertia et quarta idem quod in septima, indicant
L 8Cartilago dextrum tibiæ ossis sinum adaugens, quo externum femoris caput excipitur.
M 8Cartilago sinistrum, seu dextræ tibiæ ossis internum sinum augens, cui internum femoris caput articulatur
N 8Hac sede cartilagines, tibiæ ossis sinus augentes, uidentur crassissimæ.
O 8Hac sede nuper dictæ cartilagines sunt tenuissimæ, ac ante sinuum centrum deficiunt.
P, P 8His sedibus illæ cartilagines in apices terminantur.
Q 5Fibulæ sinus leuiter ac in superficie cælatus, cui tibiæ ossis tuberculum iam R indicandum, coarticulatur.
R 4Tuberculum, seu caput tibiæ ossis, quod fibulæ coarctatur.
S 4, 10Sinus tibiæ ossis, quo inferiorem fibulæ sedem excipit.
T 5, 6, 11Internum fibulæ latus, quod tibiæ ossi committitur.
V, X, YCæterum V in secunda figura superiorem connexum fibulæ ad tibiam indicat : X uero inferiorem. Y autem interuallum notat, quo hæc ossa inuicem dehiscunt.
Z 1, 2Hac sede fibula non recta ducitur, sed introrsum nonnihil obliquatur, exteriorique latere sima fit.
a, b 1, 3, 7Anterior tibiæ ossis sedes, in quam musculi tibiam extendentes inseruntur.
c 5, 6Superioris fibulæ appendicis processus, cui tendo quarti tibiam mouentis musculi inseritur.
d, e, f, g, h 9Sedes, cui superior tali pars, lateraque articulantur ; ac d quidem et e, et f superiorem huius sedis regionem in nona et decima figuris commonstrant. Deinde rursus d notat eius regionis tuber. e uero et f partem huius regionis utrinque ad tuberis d notati latus altius quam ipsum tuber insinuatam. Porro g sedis huius internum latus indicat, quod ab externo latere constituitur processus inferioris appendicis tibiæ ossis, quem Ф in prima figura indicat. Cæterum h in nona et undecima externum huius sedis, quæ talo aptatur, latus ostendit, ab interno constitutum latere appendicis inferioris fibulæ in prima figura E notatæ.
Ф, i,Ф in prima figura processus indicatur inferioris appendicis tibiæ ossis, qui exterior est malleo