Liber I
139

sinuum centrum extenuatæ, desinentesque. Harum siquidem figura lunaris est, quemadmodum interioris sinus internum latus, et exterioris sinus externum. Præterea nullibi crassiores quam ad lateris sui medium cernuntur. qua enim anteriori posteriorique tuberis tibiæ ossis sinus distinguentis sedibus appropinquant, tenuissimæ sunt, et in acutos apices finiunt ; quorum qui anteriori eius tuberis sedi committuntur, inuicem proximi sunt, dextraque cartilago sinistræ ibidem alligatur. Apices uero posteriorem tuberis sedem accedentes, magis mutuo distant, neque inuicem, ut anteriores cartilaginum apices, committuntur. Ligamentum enim crassissimum ex tubere in femur insertum, posteriores cartilaginum apices distinguit. Quæ quum ita sint, leui negotio colligitur, quam concinne harum cartilaginum auxilio ossis tibiæ sinuum cauitas adaugeatur, non solum quidem in hominibus, uerum in omnibus quæ hactenus uidi quadrupedibus et auibus. His nanque in genu articulo eiusmodi cartilagines reponuntur. unde etiam in mensa cuiuis harum naturam contueri promptissimum est, si modo exacte genu articulum quis inspexerit :Libro de Communi animalium gressu.
Fibulæ ad tibiæ os nexus.
neque passim cum Aristotele, et Galeno in tertio de Partium usu, quadrupedum genu illic esse existimauerit, ubi tibiæ inferior pars talo coarctatur. Atque hoc sane modo tibiæ os femori articulatur ; fibula autem non adeo alte conscendit, ut femur contingat, uerum superior ipsius appendix in interno illius latere sinum gerit leuiter admodum insinuatum et amplum, cui minime protuberans tibiæ ossis appendicis tuber coarticulatur, quod ad externum tibiæ ossis latus uersus posteriora consistens cartilagine, similiter atque sinus fibulæ, incrustatur. Porro ima sede fibula tibiæ ossi diuersa articuli ratione quam supra coarctatur. Externum enim tibiæ ossis latus, oblongum exigit sinum, cui protuberans internum fibulæ latus immittitur, quod asperum nonnihil est, quemadmodum et tibiæ ossis sinus asper quoque, et cartilagine neutiquam incrustatus cernitur. Sinus enim ille fibulam læui contactu non excipit, uerum qua hæc ossa inuicem committuntur, ualidum intercedit ligamentum, non quidem duntaxat in circuitu ipsa connectens, at etiam ubi mutuo se contingunt.Vbi fibula a tibiæ osse dehiscat. Cæterum per reliquam tibiæ longitudinem fibula a tibiæ osse plurimum dehiscit. non quidem quod hæc radij modo oblique ducatur, ac ueluti a tibiæ osse foras obliquetur, sed quod tibiæ os supra infraque adeo crassum sit, et in reliqua ipsius longitudine gracile, ut fibula illis tibiæ ossis sedibus, quibus crassum cernitur, commissa, facile a tota tibiæ graciliori sede multum distet. Quamuis tanto adhuc minus fibula a tibia dehiscat, quanto minus recta conspicitur. Fibula enim paulo sub medio longitudinis tibiæ, introrsum ac uersus tibiæ os nonnihil curuatur, externoque ipsius latere sima, seu concaua redditur. Cæterum tibiæ ossis fibulæque ductus, et secundum ipsarum longitudinem extuberantes lineas impressionesque, tum demum opportunius describam, ubi supernas infernasque eorundem ossium partes, quibus alijs coarctantur expressero. Superior itaque tibiæ ossis appendix, ad eum quem dixi modum femori ac fibulæ coarctatu ; anterior autem eiusdem appendicis sedes utcunque depressa asperaque cernitur, una cum tibiæ ossis anteriori sede appendici proxima, et a plerisque Græcorum ἀντικνήμιον uocata, quæ in hoc aspera est, ut ualidissimos musculorum tibiam mouentium tendines exciperet ; quorum etiam tendinum gratia, superior fibulæ appendix insigniter externo ipsius latere et superiori parte protuberat, robustissimum quarti tibiam mouentis musculi tendinem excepturus. Dein hæc fibulæ sedes caput educit septimi pedem mouentis musculi.Tibiæ ossis sinus et tubera, quibus talo articulatur. Inferiores tibiæ ossis et fibulæ appendices, simul sinum sedemque efformant, cui talus mutuo quasi ingressu articulatur. Si enim tibiæ ossis ac fibulæ sinus tuberaque sedulo perpenderis, tali cum tibia connexum ad ginglymon opportune referes. Verum tali historiam suo loco explicabimus. nunc enim sinus tibiæ ossis examinandus uenit, qui in infimæ tibiæ ossis appendicis sede amplus admodum est, et quodammodo geminus. In medio enim amplo, sed modice prominente tubere interstinguitur, liquidoque altius ad tuberis latera excauatur. Ad internum huius sinus latus inferior tibiæ ossis appendix, ualido magnoque processu deorsum fertur, qui externo ipsius latere, quo sinum respicit, cauus, et similiter ac sinus ipse læuis et cartilagine incrustatus est : interno autem latere alterum crus respiciente gibbus est ; ac quum excarnis sit, nullisque musculorum partibus obtectus, in nobis tactu facile percipitur, estque interior malleolus.Interior malleolus. Processus hic in infima ipsius sede uersus posteriora sinum obtinet, ex quo ligamentum prodit, cartilagineum tibiæ os talo colligans. Atque eiusmodi etiam ligamenti producendi gratia, anterior appendicis inferioris tibiæ ossis sedes, in humillima ipsius parte, etiam sinum exigit transuersim oblongum, et asperum, et inæqualem : a quo ligamentum prodit, tibiæ ossi ceruicem tali nectens. Posterior etiam huius appendicis sedes, ubi primum internum educit malleolum, depressa est, sinusque ostendit, qui transuersis obducti ligamentis musculorum tendines hac pedem adeuntes, tuto, ne suis sinibus aberrent, ferri sinunt. Sunt autem illi numero tres, quintus scilicet pe