Liber I
140

Fibulæ cum talo articulatio. dem mouentium, et duo digitorum flexui famulantes. Cæterum externum inferioris appendicis tibiæ ossis latus, nullum educit processum interno malleolo respondentem. Verum appendix fibulæ externo tibiæ ossis lateri adnexa, impense hic crassescit, deorsumque magis quam interior malleolus fertur ; ac in causa est, ut rarius in externum pedis latus, quam in internum, talus luxetur. Tanto enim fibula hic decliuius ipso tibiæ osse descendit, quanto altius tibiæ os ad femur supra porrigitur : adeo ut fibula ne minimum quidem longitudine a tibiæ osse uincatur. Inferior hæc fibulæ appendix, externum latus sinus constituit talum excipientis. Verum appendix interno ipsius latere adeo protuberat, et cartilagine incrustatur, ut eam a talo uerius suscipi, quam eundem excipere, merito quis dixerit ;Talum ante sectionem tactui non occurrere. etiam si externum tali latus apposite tegat, atque in eum modum una cum interno malleolo talum comprehendat, ut nusquam in integris hominibus talus contingi queat. Tibiæ enim ossis appendix superiorem ipsius integit sedem, et internum quoque ipsius latus ; fibula autem inferiori sua appendice externum tali latus occupat : anterior tali sedes, quæ in nuda ossium compage oculis subijcitur tendinibus occultatur, per pedis superiora ad digitos deductis. ita etiam posterior ipsius sedes non minus in nudis sceletis conspicua, tendinibus obtegitur in calcem insertis, et quibusdam hac pedis inferiora subeuntibus.Exterior malleolus.
Libro de Ossibus Capite 22.
Ima hæc fibulæ pars talo commissa, externoque suo latere gibba, et nulla prorsus musculi parte obtecta, exteriorem constituit malleolum, quem simul cum interiori malleolo a quibusdam talum perperam appellari Galenus testatur. Atqui is error ad nos usque manauit. Nam, ut cæteros taceam, Erasmus noster Roterodamus in suo de talorum lusu Dialogo, malleolos in hominibus talos simul cum Plinio uocari innuit : quod nonnullus Galeni interpretibus adeo arrisit, ut σφυρά, hoc est malleolos, subinde talos reddiderint. Externum itaque exterioris malleoli latus gibbum excarneque est, similiter atque interioris malleoli internum latus. Posterior autem exterioris malleoli sedes amplum ostendit sinum, qui transuerso obductus ligamento, sexti et septimi pedem mouentium musculorum tendines deducit, illos quo minus a sua sede reclinent continens. Internum eiusdem malleoli latus in infima ipsius sede uersus posteriora, profundum asperumque ostendit sinum, ex quo ligamentum prodit cartilagineum, hic fibulam talo ualidissime connectens.Excarnis fibulæ pars. Cæterum ex uniuersa fibulæ amplitudine, nulla ipsius pars nuda excarnisue est, præter infimæ ipsius partis externum latus, quod etiam aliquo ; usque supra appendicem fibulæ inferiorem excarne cernitur ; quum interim reliqua ipsius amplitudo musculis obregatur, ita fibulam amplexantibus, ut hæc passim ipsis cedere, ab illisque comprimi uideatur.Fibula secundum ipsius longitudinem triangula. Si enim fibulam examinaueris, eam secundum ipsius in longitudine ductum triangulam esse conspicies, atque id potissimum iuxta ipsius longitudinis medium. In anterioris enim fibulæ sedis medio, acuta et insigniter protuberans apparet linea, primum fibulæ angulum constituens. In posteriori autem ipsius sede, depressa est, et plana, ac utrinque ad posterioris sui sedis latera unam commonstrat lineam, quæ insigniter satis protuberans, alium fibulæ angulum efformat. Adeo ut ea quæ internum latus posterioris fibulæ sedis occupat, secundus fibulæ angulus appellari possit : quæ uero externum eius sedis latus habet, tertius. Atque his tribus lineis angulisue, tria fibulæ continentur latera ; ac unum quidem inter primum et secundum angulos consistit, quod una cum tibiæ ossis externo latere aptam sedem præbet illis musculis, qui a tibiæ anteriori sede in pedis superiora feruntur. Sunt autem illi, pedem mouentium sextus, deinde quatuor pedis digitos extendens, simul cum nono pedem mouentium, et illo qui pollicem extendit, ac priuatim in primo hoc fibulæ latere lineam quandam exigit modice protuberantem, a qua illi musculo principium offertur. Secundum latus, prima linea et tertia terminatur, et amplum est, egregieque sinuatum septimo ac octauo pedem mouentibus musculis locum præbet. Quinetiam octaui musculi gratia, latus hoc utcunque asperum cernitur, ut is hinc uniuersum ipsius principium pulchre educat. Ab illis itaque musculis qui primum fibulæ latus occupant, et illis qui secundo exporriguntur lateri, prima fibulæ linea primusue angulus educitur. Tertium latus secunda et tertia lineis circumscriptum, a musculis comprimitur posteriorem tibiæ sedem occupantibus, et potissimum ab eo qui pollicis secundum os flectit, ac ab hoc fibulæ latere carneus enascitur. Quæ quum ita sint, tertia linea a musculis secundum et tertium latus occupantibus foras protruditur. Secunda autem linea ab illis producitur musculis, qui tertium et primum fibulæ latus comprimunt. Verum secunda hæc linea priuatim ligamentum educit, fibulam tibiæ ossi tota illa sede qua hæc ossa inuicem dehiscunt, colligans, et in secundam tibiæ ossis lineam insertum.Tibiæ ossis secundum ipsius longitudinem figura. Tibiæ enim os similiter ac fibula, in suæ longitudinis medio quadantenus triangulare est ; ac prima ipsius linea in anteriori ossis sede consistit, insigniterque prominet ; unde etiam Spina Anatomes professoribus appellatur atque hæc adeo acute porrigitur, ut nullibi potius concertantes pueros pedibus inuicem pe