Liber I
141

tere uideamus, quam ad anteriorem tibiæ sedem, ubi linea proxime cuti subiecta, hanc cultri modo scindit, quoties ipsa impetu ad tibiæ os colliditur. Secunda et tertia tibiæ ossis lineæ, posterioris sui sedis latera constituunt : ac tertia quidem internum eius sedis latus efformat, parum acute educta, sed obtusa admodum, et quasi teres. Secunda autem linea paulo est acutior, ac externum posterioris tibiæ ossis sedis latus efformat : estque illa, cui ligamentum fibulam tibiæ ossi connectens inseri non ita multo ante relatum est. His tribus lineis, tria tibiæ ossis conficiuntur latera. ac primum quidem prima secundaque linea terminatur, sinuatumque est ac planum, eorundemque musculorum occasione cauatur, quibus primum fibulæ latus cedere dictum est ; secundum uero tibiæ ossis latus prima tertiaque linea terminatur, et insigniter gibbum est, nulloque prorsus obtectum musculo, Græcis κρέα, et frequentius adhuc ἀντικνήμιον nuncupatur. Tertium tibiæ ossis latus, secunda et tertia circumscriptum lineis, non ualde depressum est, ac musculis occupatur posteriorem tibiæ sedem sibi uendicantibus præcipue uero illo qui quatuor digitorum tertij ossis flexus autor habebitur, et illo quem pedis motorum quintum statuemus. Ad hæc, tertium hoc latus in superiori ipsius sede asperam ostendit lineam, oblique exporrectam, cui musculus inseritur, quem in poplite latitantem uocamus. Atque huiusmodi sane fibulæ tibiæque ossis lineæ et latera læui negocio arguunt, quam suffulciendis educendisque musculis hæc ossa conueniant. Articuli uero ostendunt, quam affabre motibus quos cruribus molimur obeundis Natura hæc extruxerit, illa ad eum quem diximus modum iuxta articulorum sedem adaugens : adeo ut citra summam Creatoris nostri admirationem, hæc nemo contemplari queat, et non prompte colligat, quam uniuersam is uitiaret constructionem, si quicquam eorum quæ modo scripsimus, immutatum fingeret.

DE PATELLA. CAPVT XXXII.
PRIMA TRIGESIMISECVNDI CAPITIS FIGVRA, anteriorem patellæ faciem ostendens.
SECVNDA, posteriorem patellæ sedem spectandam proponens.

[Illustrations]

 Characterum secundæ figuræ, Index :
A, BDextri cruris patellæ tuber sinum inferiorum femoris capitum subiens.
CSinus qui interno femoris capiti adaptatur.
DSinus patellæ, gibbo externi femoris capitis congruens.
EHac parte patella inferiori sua sede tibiæ os spectat, et ueluti in processum excedit, qui similiter atque tota anterior ipsius sedes tendinibus tibiam extendentibus innascitur, quemadmodum pulchre ostendit octaua musculorum tabula, charactere k. qui innascitur characteribus g, h, i. Foraminula uero hac parte, ut et in patellæ anteriori sede conspicua, etiam citra characterum operam prompte obseruantur.

Patellæ situs et forma. Anteriori genu articuli sedi os quoddam præponitur orbiculare, et breui scuto non absimile, quod posteriori sua sede, qua femur spectat, læui, lubricaque cartilagine, magna ex parte obductum uisitur, apto tubere sinibusque anteriori inferiorum femoris capitum sedi eleganter congruens. Secundum ipsius enim longitudinem tubere amplo et mediocriter prominenti extuberat, quod patulum femoris capitum sinum in anteriori illorum sede exculptum subit. Vtrinque ad tuberis huius latera unus habetur sinus, prominentes et cartilagine incrustatas femoris capitum sedes excipiens. Verum ut exterius femoris caput antrorsum magis, quam interius caput porrigitur, et ampliori sede læui cartilagine obducitur, ita sane exterior patellæ sinus ad tuberis sui externum latus consistens, longe amplior latiorque interiori sinu occurrit. Patella igitur illa parte qua femoris os contingit, læuis et lubrica cernitur. Anteriori autem ipsius sede, et in lateribus aspera, et cæcis quibusdam foraminulis obsita spectatur : quemadmodum et in posteriori ipsius sede, ubi infima sui parte tanquam acuto quodam processu deorsum ducitur, tibiæque ossis elatiorem sedem respicit, aspera etiam et foraminulis illis ornata est, quo aptius firmiusque tendinibus tibiam extendentibus innascatur.Qui patella femoris ossi connectatur. Vniuersa enim patella, tota ipsius amplitudine sedeque, ubi lubrica cartilagine non obducitur, tendinibus illis innascitur, nec femori, neque tibiæ aliter quam ten