Liber I
142

dinum beneficio commissa. Hoc enim priuatim patella sibi uendicat, quod alteri ossi ligamentorum ope non alligetur, sed tendinibus illis genu articulum transcendentibus innata, ad femoris os ualidissime constringatur.Patellæ substantia. Patellæ substantia in natu grandioribus impense dura et solida est, utcunque etiam Galenus eam extrinsecus cartilaginosam esse asserat : ac Marinus quoque cum alijs Anatomicorum præcipuis, eam separatim cartilaginosum os uocauerit, et suum quod patellæ dedicauit Caput, de Cartilaginosis ossibus inscripserit. Atque isti fortassis animum adhibuere tendinum cui patella innascitur substantiæ, quæ elixa molliusculæ cartilaginis speciem obtinet, earum partium modo, ex quibus neruosa musculorum capita, aut ligamenta principium ducunt, aut in quæ eadem inseruntur. Verum quando patella debite a tendinibus emundatur, nequaquam cartilaginea, sed perquam solida fortisque cernitur, non quidem in solis hominibus, uerum etiam in bobus, ouibus, et cæteris quadrupedibus quorum etiam genu articulo rerum Opifex patellam præposuit, multo quam in hominibus longiorem et angustiorem, quemadmodum in plerisque auibus latiorem et breuiorem.Patellæ usus. Datur autem patella hominibus, et illis quæ modo dixi animantibus, ut genu articulus, antrorsum in angulum minus fallax extendatur, et duntaxat ad rectam lineam ab angulari flexu erigatur. Deinde patella præcipue præstat, quo minus in tibiæ flexu femur ex tibiæ ossis sinibus in anteriora luxetur. Atque hunc sane usum illi demum nos edocent, quibus patella sede sua dimouetur : aut quibus ex casu in duas partes fracta, sursum multo elatius ascendit, quam inferiora femoris capita consistunt. Hi nanque infirmissime tibiam flectunt, et periculosissime per decliuia loca gradusque descendunt, femore semper prorsum citra omne articuli genu robur elabente.

DE PEDIS OSSIBVS. CAPVT XXXIII.
PRIMA TRIGESIMITERTIJ CAPITIS FIGVRA. SECVNDA.

[Illustrations]

TERTIA. QVARTA. QVINTA. SEXTA. ATQVE HIS SERIATIM SVBJACENT SEPTIMA, OCTAVA, ET NONA.

[Illustrations]