Liber I
145

Quadrupedum cum hominis, cruribus ac pedibus similitudo.Quemadmodum canes, mustelæ, feles, cuniculi, lepores, et magis adhuc simiæ, et ursi, omniaque quadrupeda, quibus pedes in digitos finduntur, eandem cum hominibus, femoris ad coxendicis os, et femoris ad tibiam articuli speciem obtinent : ita sane par quoque in posteriorum pedum ossibus illis, et huic cernitur contextus. Quippe si pollicis in illis animalibus constructionem ab homine differre, atque magis et minus ad manus nostræ pollicem accedere, ac plures interdum paucioresue digitos obtingere, nostrumque pedem breuiorem esse subaudias, nullo prorsus osse humanum pedem donari spectabis, cui penitus simile, tum situ, tum forma, tum articulatione, tum mouendi ratione in canibus et id genus animalibus non reperias. Cæterum posteriorem in illis pedem appello, totam eam crurum partem, quam terræ inniti conspicimus, quoties canem aut ursum anterioribus cruribus a terra subleuatis, nullique baculo aut alio quopiam fulcro innixis erectum cernimus, non uero illam duntaxat partem, quæ quum quatuor insistunt pedibus, terram contingit. ea nanque duntaxat pedum digiti est : quemadmodum et nos quoque, quum quatuor ueluti cruribus prorepere studemus, solis manuum et pedum digitis terram contingimus, brachiale et calcem a terra ursorum canumque ritu sublevantes. Adeo mehercule, ut dictis iam animalibus illic pes incipiat, ubi Aristoteles proportionalem nostro genu articulum in omnibus quadrupedibus finxit.Libro de Communi animalium gressu .
Libro 3 de Vsu partium.
Vnde etiam liquet, quam hoc meum de quadrupedum ossibus paradoxum, Aristotelis, omniumque (quod sciam) philosophorum, et inter Anatomicos facile principis Galeni de Communi animalium gressu in crurum flexione, extensione, sessione, ac femorum cum spina seu dorso ductu, et corporis erectione dogmata perturbet. Ab hac itaque ossium in illis animalibus cum homine similitudine, pedis ossium sermonem aggressus sum, quo minus aliquis hic mox initio a me requireret, quæ tot chartis in tertio de Partium usu Galenus persequitur, quando hominis pedem quadrupedum longiorem, et deinde latum mollemque esse describit ; adeoque diffuse hominem in ossium compositione ab alijs animalibus distinguit, ac demum tam solicite cur homo erigatur sedeatque ratiocinatur, in Euripide ridendo magis quam spectandis ossibus occupatus. Quandoquidem etsi ursis et alijs eius generis animalibus eadem quæ homini adsunt, tamen Galenus docet Naturam nonnulla homini ut bipedi, nonnulla autem ut animali ratione prædito, in pedum constructione elargiri. Arbitror itaque posthac Aristotelis Galenique studiosos, hominum, et quadrupedum, et auium quoque ossa inuicem collaturos, ac quonam pacto nos quatuor ueluti cruribus innixi progrediamur, quaque ratione felis aut canis sedeat, aut erectus parieti innitatur, ac denique singula seorsim in quo conueniant aut discrepent indagaturos, ut deinceps placita tantorum uirorum adeo diffuse lateque pertractata, naturalium rerum studiosi rectius euoluant, ac tandem admoniti agnoscant, quam manifesto huiusmodi ossium similitudo illa redarguat : quamque Aristotelis et Galeni, multoque minus Platonis in Anatome dogmata, non ex tripode sint dicta. Prolixum nanque foret, hic omnium de talis et crurum motibus sententias recensere, atque quid de singulis sentiam adijcere, potissimum quum hactenus pedis ossa nondum descripserim, quæ opportune a talo (quem Græci ἀστράγαλον et ἄστριον uocant) aggrediar.TALI situs, ac ipsius cum tibiæ osse et fibula articulationis ratio. Hominis itaque talus (qui forma canum, ursorum, similiumque animalium, quibus pedes in digitos dirimuntur, non autem bifulcorum, et solidis unguibus præditorum animalium talo respondet) sub tibiæ osse et fibula continetur, magna sui sede ab illorum ossium appendicibus comprehensus, quemadmodum in tibiæ ossis et fibulæ descriptionibus antea retuli. Elatior nanque tali pars, quæ sursum quoties totus pes terræ innitur spectat, insigni admodumque læui prominet tubere, lubrica cartilagine incrustato, ac denique quartæ rotulæ cuiusdam parti non absimili. Est nanque hoc tali tuber rotulæ illius partis modo orbiculare ac læue, et quatuor lateribus seu costis terminatum ; ac prima quidem et secunda ad tuberis latera secundum ipsius longitudinem ueluti in orbem ducuntur : tertia secundum anteriorem tuberis terminum, quarta autem secundum posteriorem terminum feruntur. Adeo ut orbiculare hoc tali tuber quadrangulare quodammodo sit, atque ob id Græcis τέτρωρον, Latinis autem quatrio appellatur. Neque uero lateribus duntaxat præsens tuber quartæ illi rotulæ parti correspondet, sed rotulæ modo, ad quam funis reflectitur, hoc tuber sinu quodam in ipsius medio donatur, qui leuiter admodum cælatus, ad latera utrinque magis protuberat, illi sedi exactissime conueniens, quam in ima tibiæ ossis appendicis sede talo excipiendo paratam scripsimus. Præsentis tali ad tibiam nexus beneficio pedem flectimus, et reflectimus, ac nimis quam obscure in latera ducimus ; quanquam nos tanto perfectiorem in latera motum moliamur, quanto tali tuber, seu quatrio minus rotulæ modo exculpitur, et quo minus mutuo ingressu tibiæ ossi ar