Liber I
146

ticulatur. quemadmodum in canibus sit, quibus tali quatrio insignius secundum ipsius longitudinem cauatur, magisque ad rotulæ, cui funis aduoluitur speciem accedit, ob quod etiam firmiori mutuo ingressu canis talus tibiæ iungitur. Ad hæc, præsens tali quatrio non in his solum quæ modo diximus quartæ rotulæ parti respondet, uerum uti rotulæ latera, quibus ipsa ueluti in furcula, aut ut alijs placet in trochlea, suffulcitur, detrita et læuia unctaque uisuntur : ita quoque tali tuber ad latera, quibus malleolos contingit, comprimitur, læuique cartilagine incrustatum cernitur, quamuis non pari modo utrinque. In interno siquidem latere, parua amplitudine et superficietenus tantum comprimitur, quod scilicet inferioris tibiæ ossis appendicis processus interiorem malleolum constituens, et hoc tali latus compræhendens, non admodum amplo spacio læui cartilagine incrustetur. Externum uero tuberis tali latus ampliter sinuatum, et maiori interuallo cartilagine incrustatum apparet, ut aptam sedem constituat, cui internum exterioris malleoli latus concinne congruat, qui magis deorsum, quam interior malleolus, exporrigitur.Sinus tali quibus a tibiæ osse et fibula ligamenta assumit. Quemadmodum uero internum interioris malleoli latus asperum sinum exigere scripsimus, ex quo ligamentum cartilagineum talum tibiæ ossi colligans pronascitur : ita quoque eius ligamenti recipiendi gratia internum tali latus aspero sinu insculpitur, perinde ac externum ipsius tali latus similiter cælatur, ut ipsi ligamentum inseratur ab interno exterioris malleoli latere eductum. Huiusmodi quoque ligamentorum ratione posterior tali sedes ad tuberis ipsius, seu quatrionis radicem consistens aspera est, ut inibi ligamenta admitteret a tibia principium ducentia, et rursus alia in calcem porrigat.Sinus quibus tendines deducit. At præter eiusmodi asperitatem posterior quoque tali sedes, sinus ostendit, musculorum tendinibus, qui hac pedis inferiora subeunt, uehendis parati. Descendunt autem hac tendo quinti pedem mouentium musculi, et musculi secundum pollicis os flectentis, et illius tendo qui tertia quatuor digitorum ossa inflectit. Atque ad hunc modum talus tibiæ articulatur, et tali quoque superior ac posterior sedes, lateraque ita se habent.Tali cum osse cymbam referente articulus. Ab anteriori uero ipsius sede, idque magis ab huius sedis interno latere oblonga producitur ceruix, quæ aliquousque progressa, in caput rotundum, lubricaque cartilagine incrustatum desinit, quod nauicularis ossis alto sinui inarticulatur, contextum efformans, cuius beneficio modice obscuroque motu pedem in latera agi circunducique arbitramur.Tali ad calcem contextus. Inferior tali pars, duplici articulo calcis ossi articulatur, illique totus insternitur ; ac unus quidem articulus in posteriori consistit regione, ubi calcis os amplo latoque prominet tubere, amplum profundumque tali sinum ingrediente. Alter uero articulus anterior est, ac uersus internum pedis latus uergens, secus atque posterior articulus se habet. Calcis enim os oblongo sinu exculpitur, qui cartilagine incrustatus, humiliorem tali capitis sedem excipit. Tali nanque caput nauiculari ossi articulatum, inferiori sua sede qua calci innititur depresso tubere, dicto iam calcis sinui examussim adaptatur.Sinus inter tali cum calce commissuras apparens. In horum articulorum medio talus, et calx pariter exasperantur, profundosque obtinent sinus, ex quibus cartilaginea pronascuntur ligamenta, talum calci ualidissime connectentia. Atque isti asperi horum ossium sinus adeo alte cælantur, ut in mundatis ossibus, et postmodum inuicem commissis, magnum inter talum calcemque inibi pateat interuallum, in uiuentibus cartilaginosis huiusmodi ligamentis oppletum, quæ adeo pertinaciter talum calci colligant, ut uix tantillum is supra calcem moueatur, ac sua inferiori sede tam sit immobilis, ut superiori, qua tibiæ articulatur, uersatilis uolubilisque obseruatur.CALCIS ossis sedes terram spectans. Calcis os, quod omnium pedis ossium facile maximum est, parique cum talo constat substantia ea parte qua ingredimur leuiter teres, sed tutæ formationis gratia quoque latiusculum existit ; uerum interim asperum et inæquale inibi cernitur, idque quorundam musculorum occasione. Primum enim in inferiori ipsius sede transuersim iuxta posteriora deorsum prominet, ac asperum educit processum, a cuius anteriori sede musculus principium ducit, qui quatuor pedis digitorum secundum os flectit. Dein illic musculosa substantia enascitur, quatuor particulas deducens, quibus quatuor digitos pollici adducimus. Horum enim musculorum producendi gratia, hæc inferior calcis sedes, latior et inæqualis est, et processus ille ob hoc prominet, terræque propinquius quam reliquum calcis corpus accedit, quo minus illorum musculorum capita inter calcandum comprimantur.Superior calcis sedes extra tibiæ rectitudinem retrorsum ducta. Superior calcis sedes, quæ a posteriori tali parte ad posticam usque ipsius calcis sedem ducitur, teretis corporis speciem refert, priuatim nihil præter exiguam asperitatem commonstrans, in quam tibiæ ossis et tali ligamenta inseruntur, quæque a musculorum exortu et insertione, et articulatione libera est. Posterior hæc calcis sedes, tibiæ ossis rectitudinem admodum excedens, in hoc in posteriora educitur, ut tibia opportune instar perpendicularis lineæ in pedem tanquam in aliam lineam transuersim ductam fulciri possit, utque totius corporis robustissimus tendo posteriori calcis parti inseratur ; huic etenim depressæ et utcunque asperæ calcis parti tendo implantatur ex primo, secundo et quar