Liber I
147

to pedem mouentibus musculis conflatus. In quadrupedis autem, ut canibus, ouibus, et equis, posterior hæc calcis ossis sedes ex abundanti sinum quendam oblongum sibi uendicat, quo tendo is tuto uehitur, qui in illis animalibus secus ac in homine latum tendinem plantæ cuti subnatum procreat.Internum calcis latus quale. Cæterum calcis laterum quæ ampliter sunt depressa lataque, internum latus læue et insigniter sinuatum conspicitur, ut aptam constituat sedem musculorum tendinibus hac pedis inferiora petentibus, atque ad internum hoc calcis latus tutissimo reflexis. Deducuntur autem hac, præter præcipuam pedis inferiora petentem uenam, et arteriam, et neruum tendo quinti pedem mouentis musculi : et tendines duorum musculorum, qui ultimos pedis digitorum articulos flectunt. Hi tendines potissimum ad posteriorem processus calcis sedem conuoluuntur, cui Natura sinum insculpsit tali caput excipientem, et anteriorem tali cum calce constituentem articulum. Adeo ut is processus in internum pedis latus protuberans, internum calcis latus impense sinuatum efficiat, quemadmodum et protuberans posterioris calcis sedis internum latus hunc quoque sinum ampliter auget. Id enim in hoc insignius prominet, ut musculus ab illo enascatur, cuius beneficio pollex introrsum a cæteris digitis abducitur.Externum latus. Externum autem calcis latus non sinuatur, sed asperum et inæquale ac excarne est, si modo humiliorem ipsius sedem exceperis, quæ musculum educit paruum digitum a cæteris digitis in externum latus abducentem. Deinde anterior huius lateris sedes aliqua ex parte læuis, modiceque admodum in superficie sinuata cernitur, et tendinibus cedit septimi et octaui musculorum pedem mouentium, qui ad posteriorem externi malleoli sedem reflexi, secundum hanc calcis regionem porriguntur.Anterior calcis pars. Cæterum calcis anteriorum partium, ea quæ e regione magni digiti habetur, et processus modo in internum calcis latus excedit, talo quemadmodum antea diximus articulatur, nulli interim alteri ossi contigua. At calcis anterior pars minimo digito situ respondens, in anteriori sua facie læuis est, et lubrica cartilagine incrustatur, depresso amploque prominens capite, quod ossis tesseram imitantis sinui coarticulatur. qui similiter lubrica obductus cartilagine, duntaxat superficietenus insculpitur, eaque commissuræ specie hic articulus perficitur, quam ἀρθρωδίαν Græcis uocari diximus.OSSIS Cymbam referentis sinus. Nauiculare seu naviforme os, posteriori quidem sede admodum profundo donatur sinu : unde etiam a cymbæ imagine σκαφοειδές Græcis nuncupatur. Sinus iste (uti prius dictum est) tali caput excipit.Anterior ossis sedes, et tres ipsius planæ superficies. Anterior ossis cymbæ comparati sedes lubrica cartilagine incrustatur, et tres admodum leuiter prominentes commonstrat superficies, tribus tarsi ossibus, quæ ipsi articulantur, paratas, adeoque modice protuberantes, ut num sinus, num capita sint, pene dijudicare nequeas. Harum superficierum intima et interno pedis lateri proxima, reliquis duabus amplior est, et insignius quam illæ ideo prominet, quod tarsi os ipsi coarticulatum maius et amplius sit, et profundius quoque sinuetur alijs duobus tarsi ossibus, quæ reliquis duabus ossis cymbam exprimentis superficiebus committuntur. Læues has, adeoque obscure protuberantes superficies, dissectionum periti cubos uocant, quoties tria tarsi ossa cubis eius ossis quod cymbam refert coarctari docent.Superior sedes. Superior huius ossis sedes gibba, et quodammodo rotulæ modo orbicularis est, eam obtinens figuram, quæ pedi hac in sede fuit optima, iniurijsque ferendis pertinacior. Atque hæc sedes uniuersa utcunque aspera est, quo fœlicius ligamenta educat, id os talo et tarsi ossibus connectentia.Inferior sedes. Inferior ossis cymbæ similis sedes utcunque sima uisitur, ut hac parte cauitatem pedi magnopere necessariam adaugeat. Verum hæc ossis pars, superiori parte asperior ac inæqualior cernitur : quod hinc ualidiora ligamenta, quam ex superiori enasci debuerint.Quibus pedis ossibus in manu nullum respondens. Præterea inferior hæc sedes iuxta internum ipsius latus sinum exigit, ad quem sexti pedem mouentis musculi tendo appositissime reflectitur. Nauiculari itaque ossi, ut neque etiam calci, neque talo, in manu nullum proportionale os consistit, quæ autem adhuc in pede recensenda supersunt, extremæ manus partibus aliqua ex parte correspondent : cuiusmodi tarsi sunt ossa, brachialis ossibus conferenda.TARSVS. Vocatur autem Græcis ταρσός quatuor pedis ossium series, quorum tria nauiculari coarctantur : quartum uero, quod tesseræ assimilatur, calci. Quamuis interim Græci subinde tarsi nomen non his solum ossibus accommodent, uerum uniuersam pedis superiorem partem eo nomine plerunque intelligant : uti Galenus in libris de Administrandis sectionibus perpetuo facit, tendines, et uenas, et arterias, neruosque secundum tarsum ferri scribens, quæ per pedis superiora exporriguntur, digitosque accedunt. Latinorum quamplurimi hanc ossium struem plantam quoque nuncupant. uerum quando plantæ nomen latius patet, non inepte tarsi nomine, dum aptius sese offerat, mihi utendum duxi. Tarsi igitur ad brachiale constructionis proportio non est obscura. ex quatuor enim ossibus tarsus, ex duplicatis autem brachiale constituitur. Ex pluribus nanque et minoribus particulis apprehendendi organum componi debuit, ex gran