Liber I
148

dioribus uero paucioribusque, ambulandi instrumentum.Tria tarsi ossa interiora. Tria tarsi ossium interiora planis quodammodo superficiebus nauiculari ossi coarctata, proprio carent nomine : at nonnullis simul omnia χαλκοειδῆ appellantur.Quartum et extimum os. Quartum autem extrinsecus situm, a cubi seu tesseræ forma (quum quasi octo habeat latera) κυβοειδές uocatum est. Atque unum ipsius latus posterius est, quo calci committitur : secundum anterius, quo continua superficie duobus pedij ossibus coarctari docebitur. tertium interius est, quo ipsi proximo tarsi ossi coarticulatur ; quartum pedis exterius respicit latus, uixque lateris nomen meretur, quum admodum obscure planum sit ; quintum superius est, nulli etiam nexum ossi, sed pedis superiora spectans ; sextum terram respicit, nulli similiter ossi commissum, cæterisque lateribus longe inæqualius, et priuatim oblongo quodam sinu donatum, ad quem maxima Naturæ solertia septimi pedem mouentis musculi tendo reuoluitur. Quia uero aliquot huius ossis latera ad eum modum obscura et inæqualia sunt, et non ad amussim tesseræ imagini accedit, Arabes ab inæquali effigie, et quadam grandinis imagine, id grandinosum appellarunt. Alij rursus a multiplici forma illi idem nomen cum cuneum referenti capitis osse indiderunt, id πολύμορφον uocantes. Hoc tarsi os (uti et antea monuimus) calci coarticulatur, terræque innititur : reliqua autem tria simul cum nauiculari sursum a terra subleuantur, ut pedem hac sede cauum altumque constituant.Tarsi ossium formam et quantitatem uariam esse. Tarsi ossa, ut et brachialis, figura et quantitate inter se discrepant, nec superiori nec inferiori parte æqualiter porriguntur. Os enim cubum referens, et primum os interius pedis latus occupans, duobus quæ in medio habentur multo maiora sunt. atque illorum duorum rursus grandius est quod cubum referenti nectitur, quemadmodum et cubum referens intimo osse grandius quoque uisitur. Quinetiam os cubum referens posterius, ad calcem scilicet, uergit : intimum uero os antrorsum uersus pollicem multo magis, quam cætera, eminet. Ex medijs, quod intimo ossi proximum est, breue cernitur non adeo antrorsum, atque id quod cubum referenti committitur, productum. Omnia simul iuncta superiorem eorum superficiem gibbam orbicularemque efformant, inferiorem uero cauam simamue, quemadmodum et pedi ex usu esse nemo non nouit. Duo media cunei accedunt imagini. qua enim pedis superiora spectant, lata orbiculataque nonnihil sunt : qua uero plantam constituunt, non secus acuta uisuntur, quam si cuneorum ritu inter intimum et extimum tarsi ossa hæc inijcerentur. Deinde tarsi os ossi cubo simili coarctatum, priuatim acutius et demissius in pedis inferiora porrigitur, quam secundum tarsi os intimo commissum, quod ipsius huc deducto processui tendo quinti pedem mouentis musculi ualidissime inseratur. Tarsi ossa, ubi lateribus inuicem committuntur, tota connexus amplitudine læui lubricaque cartilagine non obducuntur, sed duntaxat in posteriori laterum sede ossi cymbam referenti proxima. quippe in reliqua parte nonnihil mutuo distant, cartilaginosorum ligamentorum interuentu inuicem copulata.PEDII historia. Tarsum subsequitur pedis pars, quam Hippocrates a costarum fortassis serie σῆθος, alij uero Græci πεδίον Latini plantam, et nonnulli pecten, uestigiumque appellant. Cæterum quum illæ Latinorum uoces in musculorum narratione, et in uasorum neruorumque descriptionibus plurimum obscuritatis  (si modo illis uteremur) adferrent, conduxerit profecto, et hic quoque a Græcis nomen mutuare. est enim et planum (quo nomine alij πεδίονuertunt) in hac significatione, qua pedis partem significat, pene inauditum.Pedium quinque ossibus constare. Pedion igitur manus postbrachiali respondet : uerum quinque ossibus, non autem quatuor, ut postbrachiale, conformatur. In manu nanque pollicem reliquis digitis opponi decebat, atque hac ratione primum ipsius os brachiali articulo laxiori, quam quatuor postbrachialis ossa, alligatur. quare etiam primum pollicis os digitis, non autem postbrachiali Galenum secuti ascripsimus, pollici perinde ac cæteris digitis tria ossa tribuentes. Quinque uero pedij ossa pari articuli connexu tarsi ossibus una serie committuntur. Pes enim quum ambulandi sit organum, stabilitatis securitas illi maxime conuenit, quæ in uno ordine locatis indiget, non solum quidem pedij, uerum etiam et digitorum ossibus.Pedij ad tarsum coarticulatio. Ac pedij ossa tarsi ossibus læuibus et in superficie tantum protuberantibus capitibus coarctatur, tam obscure prominentibus, ut merito planis superficiebus pedij ossa tarso coarticulari dixeris. et pedij quidem os pollici præpositum intimo tarsi committitur ossi, quod indicem suffulcit secundo, quod medium sustinet tertio ossi coarticulatur. ; duo autem reliqua ossi cubum referenti coarctantur : quemadmodum octauo brachialis ossi ea postbrachialis ossa committi proditum est, quibus anularis et medius innituntur. Et quemadmodum articuli, quo postbrachialis os minimum digitum sustinens brachiali nectitur, externo lateri ossiculum quoddam apponi diximus : ita etiam in pede ossiculum uisitur, ad externum latus articuli positum, quo quintum pedij os cubiformi ossi articulatur. Porro quemadmodum tarsi ossa non eadem linea anteriori parte finiunt, sic etiam pedij ossium aliud alio magis in posteriora porrigitur.