Liber I
149

Pedij ossa illic ubi tarso committuntur, lateribus sibi proxima crassaque sunt, et aliqua ex parte planis læuibusque superficiebus per arthrodian inuicem coarctantur.Pedij ossium interualla. Qua autem a tarso ad digitos abscedunt, tenuiora fiunt, atque in illorum medio interualla efformant, quibus musculosa reponitur substantia, cuius auxilio primi digitorum articuli flectuntur. Atque ut pedij ossa illi substantiæ aptiorem sedem porrigant, non adeo acuta tenuiaque superiori parte, atque ea qua terram spectant, uisuntur.Ad digitos articulatio. Vbi autem digitis articulantur, omni ex parte postbrachialis ossibus respondent, et appendice donata in rotundum caput desinunt, sinum primi digitorum ossis subiens. Pedij os pollici præpositum, ea parte qua tarso articulatur, in ipsius inferiori sede terræ contermina, processum exigit, cui septimus pedem mouentium musculus inseritur. Atque simili quidem occasione pedij os minimum suffulciens digitum, qua tarso articulatur insignem commonstrat processum in externum pedis latus excedentem, in quem octaui pedem mouentis musculi tendo insertionem molitur.PEDIS DIGITI. Pedij ossa digiti subsequuntur, qui ex ternis ossibus omnes ad eorum quæ in manu sunt, similitudinem extructis constant : pollice tantum excepto, qui inter alios duplici tantum osse extruitur, ut anterior pedis concauitatis sedes firmius terræ innitatur, ad quod etiam plurimum iuuant magna ossicula, quæ quum ossa sesami semen referentia persequerer, ad primum pollicis internodium reponi dictum est ; eo enim Capite non minus de manus quam pedum ossiculis (quum utrorumque eadem sit ratio) egimus.Pedem a manu summa uno osse contra Galeni placitum superari. Quod uero pes a summa manu uno osse uincatur, manifestum est ; extrema enim manus uiginti septem constat ossibus, illis seclusis quæ sesamo comparantur. Sunt enim octo brachialis, quatuor postbrachialis, et quindecim digitorum. Pes autem uiginti sex tantum donatur ossibus, calce nimirum, talo, nauiculari ossi, quatuor tarsi ossibus, quinque pedij et quatuordecim digitorum. Atque id Galeni nomine hic addendum duxi, qui in secundo libro Commentariorum in Hippocratis librum de Fracturis (ubi is inquit, pedem hominis multis ac paruis ossibus non secus ac summam manum efformari) scribit, pedi non aliter quam extremæ manui uiginti septem adesse ossa : parum mehercule perpendens, se bis cubum imitans os enumerare, aut præter id os, alia quatuor tarsi recensere ; quemadmodum sane facit eodem in libro, quum quatuor tarsi ossa cubum referenti ossi, et illi quod cymbæ assimilatur articulari tradit. Sed hæc de omnibus humanæ fabricæ ossibus sint satis : et nunc ungues ac cartilagines, quæ adhuc reliquæ sunt, recenseamus. si modo omnia, quæ corpus firmant, et suffulciunt, sustinentque, hoc libro, uti institutum fuit, absoluenda ueniunt.

DE VNGVIBVS. CAPVT XXXIIII.

[Illustrations]

HIS duabus figuris unguem ita expressimus, quemadmodum conspici solet, quum a manu ad sceleti præparationem cocta, aut pede, diuelli consueuit. Ac dextra quidem figura characteribus insignita, internam unguis regionem, seu cauum ipsius denotat, altera interim unguis gibbum ostendente. Quin et A hic unguis sedes indicatur, ante consectionem apparens. B uero sedes insignitur, quæ mollis est, nullibique detegitur, ac ueluti radix unguis censenda uenit.

Cur digiti unguibus donentur. Manuum pedumque digiti unguibus ideo a summo rerum Opifice decorantur, ut ipsis firmamenti uice apponerentur. Digiti enim suis partibus carneis, quibus in extremo donantur, mollia duntaxat corpora apprehendunt. Dura autem, et propter hoc carnis naturam pellentia, uiolenterque a se cogentia, digiti sine unguium adminiculo nequeunt amplecti. Ipsorum enim caro, quam postea duriusculam quandam adipem cuti substratam esse docebimus, tunc reflectitur subuertiturque, et ob id firmamento indiget. Quinetiam pleraque deinde commoda ex unguibus, si neque summitatibus digitorum superiores, neque ijsdem inferiores sint, homini accedunt : quemadmodum si radere quid, aut scalpere, aut uellicare, aut excoriare, aut euellere oporteat.Vnguium naturam esse iustam. Cæterum summus rerum Opifex iustissime unguium (qui et munimenta uulnerantium conquassantiumque censentur) duritiem effinxit. Si enim duriores quam nunc sunt, instar ossis cuiusdam procrearentur, ita quidem ad apprehendendum magis essent idonei, ut qui ne minimum reflecti reclinarique possent, at rumperentur promptissime, non secus quam alia quæ dura fragilique constant temperie. Itaque securitati simul et robori rerum Opifex prouidens, illos mediocriter duros extruxit, ut neque usui cuius gratia creati sunt, quicquam incommodaret, neque ipsi quum sua mollitie extrinsecus inciden