Liber I
150

tium uim cartilaginum ritu facile exoluunt, leui quaque occasione afficiantur. Vnguium nexus. Ob eandem hanc causam gibba constant superficie, quod hac figura iniurijs resistendis melius comparentur. Quo minus uero suspensi uacillent, ligamento quodam extremi digitorum ossis radici, eorum superiori termino colligantur. Quoniam autem carni cutique illos connasci operæ precium fuit, hæc extrinsecus uniuersæ radici circumdatur, illa interius usque quaque subnascitur. Libro 2 de Administrandis sectionibus. In radicem ipsam, non modo arteriam uenamque, sed etiam neruum porrigi Galenus attestatur, atque ungues ex his sensum, uitam et alimentum aliarum partium modo assumere scribit. Scio quidem non solum duos neruulos ad unguium usque radicem ferri, sed eosdem cum uenis sub unguibus quoque ad digiti extremum repere ; ungues autem interim sensus omnis expertes esse arbitror. Ac proinde non leuiter illorum, qui ungues ex ossis, nerui, cutis (quidam et carnis addunt) concretione gigni censent, sententiæ accedo. Quod uero uenæ, arteriæ et nerui, quemadmodum in hortis alueoli, in unguibus non dispensentur, uel hinc constat, quod pilorum modo ab radice procedentes augeantur. Satius enim erat, et hos pilorum ritu semper renouari, atque quum indies atterantur, nunquam non incrementum admittere, quod potius in longum quam latum et profundum assumunt.

DE PALPEBRARVM CARTILAGINIBVS. CAPVT XXXV.

[Illustration]

HAC figura superioris inferiorisque palpebræ cartilaginem a reliquis partibus liberam delineauimus, ac ipsam, quum alioquin sit nota, nullis characteribus insigniuimus.

Vtrique palpebræ, tam inferiori quam superiori, una contigit cartilago, utcunque mollis et longa, in palpebrarumque extremo qua illæ inuicem conniuent, locata et inter cutem et membranulam palpebras intus succingentem reposita. Huic cartilagini palpebrarum pili (quos cilia uocant) infiguntur, in illaque tanquam in durius quoddam solum inserti eriguntur. Ideo enim cartilagines hæ  (quas ab illa pilorum serie, remorumque in longis nauibus, seu, ut uocant, galeris, similitudine ταρσός uocamus) potissimum creantur, ut pilos illos erectos, neque cæterorum pilorum modo flaccidos dependentesque contineant ; dein etiam creantur, ut musculorum palpebras mouentium implantationi subseruiant, quemadmodum opportune in secundo libro eorum musculorum naturam explicantes docebimus.

DE AVRIS CARTILAGINE. CAPVT XXXVI.

 Quoniam auris cartilago cuti illi obducta exquisite libera, auris ipsius formam, ablata eius pinnula, exprimit, abs re esset hic aurem nulli non obuiam delineare.

QVIS potissimum auris in excipiendis æris conuolutionibus gyrisque usus censeatur, quibusque nominibus auris sedes donentur, in auditus organi constructionis sermone libro septimo exequendum est ; hic autem obiter auris recensenda uenit cartilago, quæ auris formam referens in hoc formatur, ut cute uestita auris corpus instar uanni constituat, idemque commode sustineat, et erectum seruet. Est autem hæc cartilago mollis et tenuis, tanto semper a capitis osse uersus auris extrema mollior euadens, quanto auris orbiculo propius accedit, et quo minus sustinere aliquid debet. Ac proinde etiam in auris pinnula huius cartilaginis nulla exporrigitur portio, quod scilicet hanc propendentem, neque erigi neque suffulciri oporteat. Porro ad temporis os hæc cartilago durior sentitur, et ut firmiori radice hæreat, crassior. Enascitur enim ex orbiculo foraminis auditus meatui in temporis osse cælati. cuius circumferentia ideo exasperatur, ut promptius auris cartilaginem educat. Quamobrem uero Natura ex huiusmodi cartilagine aurem constituerit, et non duriorem aliquam osseamque cartilaginem, aut uerum os ipsi indiderit, in secundo præsentis libri Capite executus sum, quum Naturam tanta prouidentia cartilaginis temperiem finxisse dicerem, ut hæc ossis modo sustineat quidem commode : et interim adeo mollis sit, ut occursantium impetu non rumpatur, sed cedendo leuiter eum exoluat, atque ita extremas partes iniurijs ferendis pertinaciores, quam si osseæ essent, reddat.