Liber I
151
DE NASI CARTILAGINIBVS. CAPUT XXXVII.

Quanquam nasi cartilagines tactu ante sectionem debite dignoscantur, nihilo minus tamen, quartæ musculorum tabulæ nasus has literis K et L utcunque proponit.

Rerum opificem terminum extremumque nasi cartilaginibus eadem ratione extruxisse, qua auris cartilaginem paulo ante procreatam diximus, quadrupedum nasi extremum fere comprobat, quod minori amplitudine, quam hominis nasi terminus cartilagineum existit : qui etiam extra reliquam faciei superficiem magis, quam quadrupedum nasus prominet. Ab inferiori itaque nasi ossium sede, qua hæc aspera et latiora, quam superiori sede sunt, duæ enascuntur cartilagines, quæ deorsum in anteriora exporrectæ, inuicemque coniunctæ sensim molliores euadunt, ac in nasi extremo ueluti in cartilagineum ligamentum degenerantes, totam anteriorem nasi regionem constituunt, quæ a nasi ossium inferiori sede ad nasi terminum apicemque pertinet. Ab osseo autem septo narium foramina dirimente, quod octaui Capitis ossis partem esse supra commemorauimus, alia enascitur cartilago, mollis quoque, ac ligamenti naturæ compos, quæ a tota anteriori septi illius sede antrorsum procedens, internæ duarum primarum cartilaginum regioni secundum ipsarum longitudinem adnascitur. Hæc pari ratione in ea nasi parte, quæ ueluti ex faciei planicie porrigitur, nasi foramina interdiuidit, quemadmodum ossium illud septum ipsa foramina inibi disiungit, qua super palati regionem, a naso ad fauces usque ducuntur. His tribus nasi cartilaginibus aliæ duæ, utrinque nimirum singulæ accedunt, quæ magis adhuc alijs cartilaginibus ligamentorum naturæ participant, et orbiculatim singulæ unum nasi foramen constituunt. Cartilagines hæ internis suis lateribus inuicem colligantur, et aliarum nasi cartilaginum extrema integunt, solæque motu donantur uoluntario, cuius ope sursum deorsumque, et introrsum extrorsumque uellunt, proprijs in hoc donatæ musculis. Harum cartilaginum latiores mollioresque partes in nasi lateribus consistunt, ac nasi alæ nuncupantur, quod quasi alarum modo nares occludant, referentque, ita homini inter respirandum insignem usum præbentes. At quum hæ nasi cartilagines uel solo tactu cognosci possint, non est quod prolixius earum naturam exequar : utcunque etiam uel solius Gallici morbi nomine (qui has crebro infestat) ipsarum structuram medicis non oscitanter expendendam duxerim.

DE ASPERÆ ARTERIÆ CARTILAGINIBVS, ac quid Græcis in hac γλωττίς et ἐπιγλωττίς nuncupetur. CAPVT XXXVIII.
PRIMA TRIGESIMI OCTAVI CAPITIS FIGVRA totius asperæ arteriæ ab omnibus partibus liberæ anteriorem faciem exprimens.
SECVNDA FIGVRA, asperæ arteriæ caudicis posterior facies delineatur, ab re enim fuisset, et huic figuræ, quemadmodum primæ, ramorum in pulmonem substantiam pertinentium seriem appingere, quum illam prima figura abunde oculis subijciat.

[Illustrations]