Liber I
152
TERTIA. IIII. V. VI. VII. VIII. IX. X. XI. XII. XIII. XIIII. XV.

[Illustrations]

Tredecim quæ seriatim hic proponuntur figurarum, et earundem characterum Index.

Harum figurarum prima, quæ tertia inscribitur, primam laryngis cartilaginem, quam quia scutum refert, scutiformem quoque uocabimus, ex dextro latere expressam ostendit. Figura autem quæ Quarta ordine est, eiusdem cartilaginis internam seu posteriorem faciem proponit. Quinta, eadem cartilago externa seu anteriori facie delineatur. Sexta, secundæ laryngis cartilaginis anteriorem commonstrat faciem. Septima secundam laryngis cartilaginem ex dextro latere expressam continet. Octaua secundam laryngis cartilaginem posteriori ex facie depictam offert. Nona laryngis tertia cartilago ex dextro latere delineatur. Decima, tertiæ cartilaginis anterior sedes occurrit. Vndecima, eandem cartilaginem posteriori facie oculis subijcit. Duodecima, laryngis operculi inferiorem sedem ostendit, qua id laryngis amplitudinem spectat. Decima tertia superiorem laryngis operculi sedem continet, quæ palatum respicit. Decima quarta, unam asperæ arteriæ trunci cartilaginem C modo extructam anteriori externa ue facie uidendam obijcit. Decima quinta, eandem cartilaginem posteriori facie proponit, quæ internam asperæ arteriæ amplitudinem spectat.

A, B 3, 4, 5Duo elatiores scutiformis cartilaginis processus.
C, D 3, 4, 5Duo humiliores eiusdem cartilaginis processus.
E, F in 8, in 7 uero duntaxat E. Secundæ cartilaginis sedes, quibus inferioris scutiformis cartilaginis processus coalescunt.
G, H 3, 4, 5Hac sede scutiformis cartilago arctissima breuissimaque uisitur, subinde lineam ostendens quæ dextram cartilaginis partem a sinistra instar duarum cartilaginum dirimit.
I 6, 7His sedibus secundæ cartilaginis regio spectatur, laryngis internam amplitudinem respiciens. Reliquis autem sedibus, quæ his tribus figuris conspiciuntur, exteriorem laryngis regionem seu amplitudinem constituit.
K, L 6, 7Inferior secundæ cartilaginis sedes, perfectum efformans circulum. ac K quidem huius partis anteriorem notat regionem, quæ tactu sub scutiformi cartilagine percipi potest. L uero posteriorem inferioris huius sedis regionem indicat, deorsum processus instar eductam, ac in octaua etiam figura L insignitam.
M 7, 8Linea spinæ modo in posteriori secundæ cartilaginis sede protuberans.
N, O 8Sinus in posteriori secundæ cartilaginis sede, ad lineæ illius M notatæ latera incisi.
P, Q 6, 7, 8Duo secundæ cartilaginis tubercula, seu capita, sinus tertiæ cartilaginis subeuntia.
R, S 9, 10, 11Duæ tertiæ cartilaginis partes.
T 9, 10, 11Hæc tertiæ cartilaginis regio uacua est, ac duntaxat membraneis ligamentis tunicisque laryngis occupatur.
V, X 9, 10, 11Tertiæ cartilaginis sedes, quibus secundæ cartilagini articulatur.
Y, Y 9, 10Tertiæ cartilaginis processus, qui lingulam laryngis efformant.
Z 9, 10, 11Tertiæ cartilaginis regio, illi ollarum uasorum e parti assimilata, qua manus lauaturis aquam affundimus.
a12, 13Laryngis operculi basis, quæ scutum imitanti laryngis cartilagini continuatur.