Liber I
153
b 12, 13Apex, seu in posteriora introrsumque uersus dorsum maxime procedens laryngis operculi regio. Præter quindecim figuras modo explicatas, huc comprimis faciunt figuræ Capiti uigesimo primo libri secundi præponendæ, quibus laryngis musculi explicabuntur. inter cæteras autem, illas opportune non minus quam si hic locarentur inspicies, quæ illarum figurarum tres postremæ habebuntur, quibus laryngis lingulæ seu rimæ imago, quam fieri potuit accuratissime, delineatur.

Vbi asperiæ arteriæ natura pertractabitur. Licet sextus liber cordi respirationisque organis dedicandus, asperæ arteriæ naturam diffuse pertractabit, in præsentia tamen ipsius cartilagines explicandæ ueniunt, ut omnes, quibus corpus sustinetur, partes, hoc libro absoluamus, ac ne quicquam osseum cartilagineumque hic non expressum, a musculorum enarratione in sequenti libro nos remoretur. In sexto igitur libro docebimus, asperam arteriam a faucibus in thoracis amplitudinem deduci, et multiplici ramorum sobole in pulmones diffundi, ut ærem illis reddat, et eundem rursus educat. Neque solum hanc respirationis instrumentum ponemus, uerum etiam principalissimum uocis esse organum attestabimur, exacte ipsius substantiæ naturam sermone tunc pertractaturi. Constat enim partim cartilaginibus, partim membraneis uinculis, simplicibusque membranis seu tunicis, ac demum musculis ipsius capiti peculiaribus. Ac caput quidem hoc asperæ arteriæ (quod laryngem potius quam guttur mihi appellandum putauerim) primum tribus constituitur cartilaginibus ;PRIMI LARYNGIS cartilago. quarum prima maxima amplissimaque et anterior est, foris quidem gibba, intus autem sima, scuto quodammodo similis, non rotundo, sed prælongo, quali ueteres in prœlijs usos, et Turcarum aliquot adhuc, in nauibus præsertim, uti cernimus. Atque hanc ob causam dissectionum periti eam θυρεοειδῆ, uulgus autem scutalem et peltalem appellarunt ; ac proinde nos quoque illam scutiformem, aut cartilaginem scuto similem in sermonis contextu perpetuo uocabimus : nisi etiam hanc primam cartilaginem appellare uisum fuerit. Ista in homine superiori sede amplior quam inferiori conspicitur, secus multo quam in bobus et porcis, quibus inferiori sede latior, superiori autem multo strictior est, minusque in acutum quam hominis larynx, antrorsum exporrigitur. Quod tamen ad imaginis speciem spectat, hominis cartilago superiori et inferiori sede sibi respondet. Supra enim infraque ex suis lateribus binos educit processus, utrinque singulos. ac horum quidem duo superiores procerius inferioribus educti, membraneis uinculis ossis υ referentis humilioribus lateribus alligantur. Inferiores autem scutiformis cartilaginis processus, lateribus secundæ cartilaginis uersus posteriorem ipsius sedem uniuntur, coalescuntque. Scutiformis hæc cartilago uiris quam mulieribus antrorsum magis prominet, tactuique magis exponitur : et subinde gemina, idque potissimum in uiris obseruat. In ipsius enim medio, ubi cartilago hominis breuissima est, maximeque antrorsum extuberat, secundum suam longitudinem crebro linea ducitur, quæ ad amussim a membranulis emundata, duas cartilaginis partes mutuo commissas etiam ante sectionem fuisse arguit. Atque id sane hominibus peculiare obtigit. Boum enim cartilago simplex est, et plurimum ab hominis cartilagine forma uariat : quam sedulo ab architectis spectari uelim. mirum nanque est, quam boum scutiformis cartilago propugnaculi formæ accedat, quamque affabre id speculatoribus in ipsius elatiori sede (ob priuatos ipsi incisos sinus) accommodum sit, et quam apte bombardarum ictibus retorquendis comparatum. haud secus profecto, quam si machina quæpiam esset portatilis, quæ duobus processibus suis humilioribus tanquam duobus palis terræ infigi, ac exercitui præponi possit.SECVNDA laryngis cartilago. Secunda cartilago minor prima, maiorque tertia est, ac maxima sui portione in posterioribus laryngis sedibus reponit, qua cibi uia (quam stomachum cum Græcis uocabimus) deorsum a faucibus fertur. Quantum enim scutiformis cartilago a perfecta circuli figura deficit, hoc ipsa superiori posteriorique eius parte supplet. Ima enim ipsius sede perfectum conficit circulum, cuius anteriorem partem sub scutiformis cartilaginis radice, tactu in antica laryngis sede percipimus. Interna huius cartilaginis amplitudo exacte leuis est, posterior autem ipsius sedes stomachum spectans, longa extuberat linea, secundum cartilaginis longitudinem, quasi spinæ modo exporrecta. Hæc duos huius cartilaginis sinus dirimit, in quibus duo figuntur musculi, recto ductu a secunda cartilagine in tertiam inserti. Superior huius cartilaginis sedes, qua posteriorem laryngis regionem efformat, in duo desinit tubercula oblonga, et utrinque singula, quæ tertiæ cartilaginis sinibus inarticulari mox audies. Secunda autem hæc cartilago primæ ad eum modum committitur, quem supra exposui, quando humiliores primæ cartilaginis processus ipsi connasci dicebam. Vt uero firmior eorum processuum fieret connexus, secunda cartilago inibi, qua processus ipsi coalescunt, modice extuberat, crassiorque est, et in hac protuberante parte sinus uisitur,