Liber I
154

qui primæ cartilaginis processum ualidissime excipit. Inferior cartilaginis secundæ pars, ubi laryngis posteriora constituit, nonnihil tenuis uisitur, deorsum magis, quam reliqua ipsius inferioris partis sedes, porrecta ; idque, ut musculi ex remotiori sede initium ducerent, qui recta per cartilaginis secundæ longitudinem expansi, tertiæ cartilagini inseruntur. Huic cartilagini nullum nomen inditum est, ac idcirco peculiari nomine nobis Innominata nuncupabitur. Si tamen quis sedulo eius effigiem inspexerit, atque alicuius rei formæ illam conferre, tandemque hinc ipsi nomen indere uoluerit, haud aliud illi conformius adinueniet, illo Turcarum anulo, quem sagittantes dextro pollici imponunt, ut eius anuli beneficio arcus neruum robustius trahant. Is enim anulus illa parte, qua pollicis interiora respicit, anteriori secundæ cartilaginis sedi similis uisitur : qua uero externam pollicis sedem tegit, posteriori secundæ cartilaginis regioni utcunque conuenit : quemadmodum ex hac anuli effigie, quem margini adhibeo, est cernere.TERTIA laryngis cartilago. Tertiam laryngis cartilaginem Græci ἀρύταινα et ἀρύταινοειδῆ uocarunt, quod quum integra adhuc est, et membrana tunica ue asperam arteriam intus succingente adhuc obducitur, illi ollarum parti simillima sit, qua aquam manus lauaturis affundimus. Illi nanque ollarum oris sedi aptius congruit, quam ligneis illis conchis, quibus nautas sentinam exhaurire, ac olitores irrigare hortos conspicimus. siquidem et eiusmodi situlis seu uasculis Græci hanc cartilaginem contulisse uidentur, non quidem toti uasi, sed ipsius mucroni. Vtcunque sit, tertiam laryngis cartilaginem unicam simplicemque omnes dissectionum professores descripsere, quum interim membranis suis liberata, sit gemina : et duabus constituatur cartilaginibus, ligamentorum duntaxat beneficio et laryngem succingentis membranæ, inuicem admodum laxe commissis. Ac harum una quidem dextro secundæ cartilaginis lateri, altera uero sinistro innititur, sinum læuem et alte satis cælatum obtinens, quo secundæ cartilaginis tuberculum excipit. itaque articulatur, ut ad internam laryngis amplitudinem, ac rursus extra illam moueri possit, hæcque cæteris laryngis cartilaginibus maxime mobilis existat. Vtriusque cartilaginis basis ampla est, et anteriori sede in longum processum finit, in interiora laryngis exporrectum. Superiores uero harum cartilaginum partes sensim a basi inuicem dehiscentes, ac dein tenuiores mollioresque, et adiposæ redditæ, mutuo uniuntur, et dextræ cartilaginis superior pars sinistræ cartilaginis parti coniuncta, eam laryngis sedem extruit, quæ illi uasorum parti congruit, qua aquam manibus affundi supra commemorauimus. Atque hæc quidem laryngis sedes adeo mollis flexilisque est, ut uomentibus in internam laryngis amplitudinem antrorsum reclinetur, asperamque arteriam adeo exquisite integat, ut ne minimum quidem ex uomitu arteriæ ipsi illabatur. Cæterum et si tertia hæc cartilago gemina sit, duabusque cartilaginibus extruatur, ob id tamen eam duarum cartilaginum loco non enumerabimus : sed unius tantum aliorum Anatomicorum more nobis habebitur, tertiaque nuncupabitur, quo minus illorum placita qui cartilagines numerarunt potius, quam descripserunt, plus æquo turbare uidear.LARYNGIS operculum. His tribus igitur laryngis cartilaginibus, alia quædam mollis, et substantia tertiæ cartilaginis superiori parti prorsus similis, accedit, quæ laryngis perelegans efficitur operculum, accurate prohibens, ne quid cibi aut potus in laryngem defluat. Enascitur autem hoc laryngis operculum ampla et antrorsum curuata basi, ab interiori scutiformis regione iuxta partem ipsius elatiorem. hinc introrsum procedens, trianguli imaginem exprimit, cuius basim operculi a scutiformi cartilagine exortus, aut ipsius cum ea cartilagine connexus efformat. Trianguli uero uertex, ea pars est, quæ introrsum ueluti ad stomachi regionem producitur. Corpus hoc qua palatum respicit, gibbum est ac mollius : qua autem laryngi innititur, cauum simumque, ac multo quam superiori parte durius. In extremo autem ipsius, quo stomachum spectat, insigniter molle est, pinguique obductum membrana ligamenti quodammodo naturam refert. qua uero scutiformi committitur cartilagini, etiam multa abundat adipe, neque inibi adeo durum atque in sui medio cernitur.Laryngis lingula, seu rima et præcipuum uocis organum. Plerique corpus hoc præcipuum uocis organum esse putarunt, id temere γλωττίδα et ἐπιγλωττίδα uocitantes : quum tamen hæc nomina penitus pugnantes, diuersasque prorsus partes, ueteribus illis Anatomes professoribus significauerint. Γλωττίς enim laryngis rimam indicat, quam duo tertiæ cartilaginis processus in media laryngis amplitudine pingui membrana obducti constituunt, et quam præcipuum vocis organum esse in quinto libro demonstrabimus. Illi nanque eiusmodi rimam γλωττίδα seu lingulam uocarunt, ab ea lingularum similitudine, quam ex duabus arundinum laminis inuicem compactis tibijs accommodari uidemus. Cæterum ἐπιγλωττίς nuncupatur laryngis operculum, dictæ nuper laryngis lingulæ impositum, et ne quid inter edendum in eam decidat cauens. Quod uero id nostri seculi medicos lateat, non ipsi tantum in causa sunt, nihil præter autorum sensa, citra omnem sectionis usum, sectantes : uerum et Celsus etiam hæc perperam (uti sane quæ ad Anatomen spectant permulta) intelligens, illud laryngis operculum lingulam appel