Liber I
155

lauit, non expendens id Græcis ἐπιγλωττίδα fuisse appellatum, quod illi laryngis rimæ, quam lingulæ fistularum assimilamus, incumbit : aut ignorans aliam in larynge præter operculum illud, sedem partemue esse, quam lingulæ conferri possimus ; nam operculum hoc etiam humanæ linguæ imagini satis accedit.Libro 3 de Partibus animalium , Capite 3. Quinetiam Celsi errore Theodorus Gaza delusus, in Aristotele ἐπιγλωττίδα lingulam uertit, quum interim Aristoteles laryngis intelligat operculum : non autem eam partem, seu sedem, quam ueteres lingulam uocarunt, et quæ principalissimum uocis instrumentum merito censetur.Præcipue in 8. Libro de Vsu partium. Vt modo præteream, quoties apud Galenum, tum Interpretum, tum etiam Græci exemplaris scriptorum uitio, γλωττίς pro ἐπιγλωττίς ac rursus diuerso ordine, legatur. Verum hæc latius suo loco exequar. hic nanque tantum de laryngis cartilaginibus sermonem instituisse sat fuit, quanto ad musculorum in secundo libro tractationem indigemus.Reliquæ cartilagines asperæ arteriæ C similes. Ac proinde etiam reliquas asperæ arteriæ cartilagines, quæ C nostri formæ magna ex parte conueniunt, una cum omnibus quæ ad asperam arteriam pertinent, in sexto libro prosequar. Nunc autem tempestiuum erit, rationem ac modum subijcere, quo ossa et cartilagines ad disciplinam parentur, aut per Anatomen discantur, ad eam uidelicet methodum, qua semper post partium descriptionem, illarum secandi artificium (prout id suo loco aptius fieri putauero) subijciam.

QVO ARTIFICIO HVMANI CORPORIS OSSA ET CARTILAGINES INSPECTIONI PRÆPARENTVR. CAPVT XXXIX.

Ossium in calce macerandorum, ac dein in flumine emundandorum ratio. Consueuerunt medici Hippocraticæ arti digne incumbentes, neque ad solos syrupos scribendos, hominibusque imponendum nati, non mediocri labore ossa, quæ ad disciplinam asseruantur, extruere, siue ea inuicem iuncta, siue singula separatim erant inspecturi. Solent enim suspensum, uel alias mortuum cadauer, magna ex parte primum carnibus liberare, et uiscera nullo soluto corporis articulo, exsecare. Postea oblongæ arcæ ita dissectum corpus immittebant, uniuersam arcam calce opplentes, ac nonnihil aquæ dein aspergentes. Deinceps ubi arcam ad hunc modum octiduo observassent, eam undique angustis foraminibus perforatam, rapido illigabant fluuio, ut calx una cum marcescentibus iam carnium reliquijs temporis successu deflueret, ac undique ab ossibus abscederet. Post dies aliquot, exemptum cadauer passim cultrorum beneficio emundabatur, mente adhibita, ne aliquis ossium connexus in eo opere dissolueretur, ligamentaque ossa colligantia  (quorum interuentu hærerent) integra custodirentur, ac demum omnia præter ossium articulos niterent. Emundatum cadauer, eo situ quo id aut sedens, aut erectum, hacque aut illa forma compositum spectari uolebant, soli exponebatur, ut ligamenta solis æstu resiccata, ossium articulos in eo positu continerent. Verum hæc præparandi ratio præterquam quod molesta, sordida, ac difficilis est, nullos fere ossium ostendit processus, appendices, capita, sinus, et eius generis reliqua in ossibus præcipuo studio spectanda : quod scilicet hæc omnia insigniter nigricantibus ligamentis adhuc obducantur ; adeo sane, ut hic ossium mundandi modus ad doctrinam pene nihil occommodet. Quemadmodum neque ridicula musculorum, tendinum, ligamentorum, neruorum, uenarum et arteriarum uidendi ratio (qua hactenus medicinæ candidatis nostræ artis professores imposuerunt) quicquam commodi adfert, sed duntaxat studiosorum animos cohibet, ne eorum, quæ iam dicebam, organorum demonstrationem a Rabinis illis expetant. Hi nanque asserebant, illa solum e corporibus in aquarum gurgitibus (si dijs placet) emaciatis, non autem e nuper mortuis discenda esse ; quasi uero quicquam eruditione dignum, in corporibus ad eum modum adaptatis, prorsusque hac ratione corruptis disci possit, et non hæc omnia in homine nuper mortuo melius multo a nobis ostenderentur, quam ipsi iecoris, aut intestinorum, aut cordis superficiem studiosis commonstrare solent : quamuis illam quoque satis inepte proponebant, interim a cæteris corporis partibus abstinentes.Ossium per coctionem parandi modus. Tum alibi sæpius, tum maxime libro 3 de Administrandis sectionibus. Cæterum quonam pacto aliæ corporis particulæ sint aggrediendæ, suis locis affatim prosequemur : ossa autem, ut modo subijciam, leui negocio adaptabis, si discendi saltem cupidus, et quod in dissectionum studioso Galenus imprimis requirit, laborum patiens ac industrius fueris. Alicunde itaque nactus cadauer, qualecunque id sit (quamuis tamen morbo emaciatum longe aptius censebis) uas unum carnibus, uisceribus et cuti reponendis, et sanguini admittendo, ad manum esse curabis, una cum magno grandique lebete, cuiusmodi illi sunt quibus lixiuium mulieres igni adhibent. is nanque coquendis ossibus est aptissimus. Huic igitur ossa inijcientur. Præterea et ampla papyrus in assere distendetur, ut huic asseri cartilagines non elixandæ applicari, seriatimque imponi