Liber I
156

possint. Mox acutiori cultro orbiculatim per frontem et tempora et occipitium, sectionem tentabis, ad caluariam usque penetrantem. Ad huius deinceps sectionis orbiculum, serra caluariam diuides, parum solicitus, etiam si cerebrum uities, aut paulo humilius elatiusue caluariam diuidas. quandoquidem nunc duntaxat ossa ac cartilagines intueri seruareque propositum est. Dissecta igitur caluaria, cerebrum solis manibus ex ipsa euulsum, uasi inijciendum est, ac caluariæ pars a reliquo capite adempta, cacabo indetur, liberata tamen prius ab illa uerticis cute. Iam utranque aurem proxime a temporum osse absectam, seorsum in asserem, cui cartilagines adhibentur, collocato, una cum palpebris et nasi extremo, quod cartilaginibus constat, quæ uicinissime ab illis quibus committuntur ossibus simul cum cute sunt resecandæ. Deinceps maxillam inferiorem a suis cum capitis ossibus connexu liberabis, ac cartilagines, quas priuatim in ipsius cum capite articulis haberi diximus, cultellulo a ligamentis articulum continentibus dissecabis, eas chartæ illi cui prompte hærebunt seriatim applicans. Quando inferiorem maxillam adimis, et eam obiter cute et lingua  (relictis si uoles musculorum applantationibus) liberas, ac tandem in cacabum reijcis, cauendum est, ne os υ referens aut laryngem corrumpas, sed integram laryngem cum eo osse, et lingua, et stomachi asperæque arteriæ portione simul e faucibus auferas, ac asseri illi non aliter emundatam cum auribus imponas. Iam a pectoris ossis mucrone ad pubem usque sectionem molieris, ad omentum usque penetrantem ; ui deinceps aliam sectionem, quæ transuersim a dextro ilio ad sinistrum pertingat, adiunges, et absque delectu omnia quæ peritonæo continentur, laniorum more euelles, ea uasi inijciens. Abdominis cutem una cum musculis obiter ab ossibus dissecabis, et sanguinem spongijs excipiens, eum in uas exprimes ; modo a iugulo ad pectoris ossis usque mucronem, adeo profundam duces sectionem, ut illa ad pectoris usque os penetrante, simul cum cute musculos thoraci instratos, a costarum ossibus, earundemque cartilaginibus, adimere possis, et simul clauiculæ nudæ, carnibusque liberæ appareant. Quippe hæ acutiori cultello a pectoris osse ueniunt liberandæ, et cartilagines his articulis propriæ (quemadmodum inferioris maxillæ cartilagines aggressus es) accurate sunt adimendæ, et dein chartæ seriatim adhibendæ. Pectoris os una cum costarum cartilaginibus studiose a costarum ossibus liberabitur, sectionibus acutiori et non admodum crasso cultro per cartilagines inibi ductis, ubi costarum ossa in has degenerant. Atque id prompte obitur, si modo memoria non exciderit, primæ costæ cartilaginem a pectoris ossis medio magis in latus quam secundæ costæ cartilaginem ferri. Neque tantum cartilagines pectoris ossi coarctatæ a costis sunt dirimendæ, uerum etiam omnes spuriarum cartilagines, quæ uel intercostalium musculorum interuentu superioribus cartilaginibus hærebunt. Disiunctis hunc in modum cartilaginibus, pectoris os a iugulo attoles, et id uenis et arterijs a iugulo ad illud porrectis et membranis quoque liberabis, quæ thoracis amplitudinem intersepiunt. Postremo cartilagines a septo transuerso resecabis, et ipsas simul cum pectoris osse non aliter mundatas, in chartam repones, dein scapulas una cum clauiculis a thorace dissecaturus. Iam longa sectione in altera manu a summo humero per brachium et cubitum ad pollicem usque ducta, scapulam, humerum, cubitum, et extremam manum cute et carnibus enudabis, non admodum anxius, etiam si aliqua tendinum carnisque portio ossibus adhuc appensa relinquatur. Adeo ut etiam suffecerit, relicta summæ manus cute, illam aliquot sectionibus hic atque illic scindere, quo postea leuiori negocio manus elixetur. Modo clauicula a summo humero secabitur, mente adhibita, num præter scapulæ processum, quem summum humerum appellamus, et clauiculam, inibi aliud tertium os occurrat. Hoc ubi præstiteris, ac peculiarem eius articuli cartilaginem chartæ adhibueris, clauiculam in cacabum conijcies, scapulamque ab humero, et deinde humerum a cubiti ossibus separabis : et cubitum cum extrema manu connexum seruans, simul omnia in cacabum quoque locabis. Priusquam tamen scapula cacabo indetur, opportune feceris, si cartilaginem scapulæ sinum, quo humeri caput excipitur, aliquando augentem, a scapula diremeris, chartæque cum cæteris cartilaginibus applicueris. Atque id similiter in alterius lateris manu est præstandum, ac ilico ad thoracem denuo accedendum, ex quo primum pulmones cum corde et septo transuerso execabis : et priusquam cor in uas conijcias, cordis basim per transuersum a reliquo cordis corpore diuides : et deinde basim rursus a uasis, quæ ab ipsa prodeunt, sic auferes, ut ita uenæ arterialis et magnæ arteriæ orificia illæsa habeas, ac postmodum  (si uisum fuerit) in cartilaginum numero illa seruaturus, chartæ applices. Vbi igitur reliqua quæ in thorace inueniuntur, in uas reieceris, cadauer in pronum uertes, et utcunque licebit, ceruicem reliquumque dorsum, una cum tota thoracis amplitudine carnibus emundabis, studiose cauens ne costam aliquam (utpote fragilem) rumpas : aut nimium uicine carnem dissecans, processum aliquem uities. Atque id adhuc magis cauendum est, quum iam singulas costas seorsum a uertebris thoracis liberaturus es. Etenim