Liber I
157

resupinato cadauere, cultello acutiore costæ capitulum, a uertebræ corporis sinu uenit separandum, et deinde ligamentis sensim diuisis, a transuersis quoque uertebrarum processibus costæ sunt adimendæ, obiterque emundatæ in cacabum mittendæ. Crura ad eum modum, quo manus aggressus es, attrectabis, femur uniuersum carnibus emundans, mox et tibiam, et pedem uniuersum. Quum tamen genu nudas, ex tendinibus anteriorem genu sedem occupantibus patellam execabis, et in cacabum non secus ac femur conijcies ilico, atque id a coxendicis osse tibiaque liberaueris, et cartilagines resecueris, quæ tibiæ ossis sinus femoris capita excipientes augent ; quippe et illas non inopportune chartæ agglutinabis, ac deinceps tibiæ os, una cum fibula et pede, cacabo indes. Id ubi in utroque crure præstitum erit, et ossa sacri ossis lateribus coarctata aliquantulum repurgata fuerint, cartilaginea ligamenta uertebrarum corpora intercedentia ad amussim ueniunt execanda, et chartæ seriatim accommodanda. Ligamentis igitur, quæ uertebrarum corporibus in superficie obducuntur, acutiori cultro ademptis, inter ossis sacri summum et cartilagineum ligamentum, os sacrum ac infimam lumborum uertebram interueniens, sectionem tentabis, quæ ligamentum id, seu cartilaginem, ut Galeno uisum fuit, ab osse sacro diuidat. Rursus inter infimæ lumborum uertebræ corpus, et elatiorem dictæ nuper cartilaginis regionem, eandem duces sectionem, hacque ratione integram auferes cartilaginem, quam ubi chartæ imposueris, sequentes tantisper excindes, dum ad secundam usque ceruicis uertebram deuentum erit. Quum itaque uiginti tres cartilagines ligamentaue cartilaginea ad hunc modum chartæ applicaueris, dorsum in tres quatuorue partes caute et leniter disiungendum uenit, ne impetu id tentans, casu aliquem uertebræ processum confringas. Quare etiam cauendum est, ne primam uertebram a capite negligentius liberare studeas. Licebit enim cum capite ceruicis uertebras cacabo imponere, ut et thoracis uertebras cum lumborum uertebris, modo illas a sacro osse prius disiunxeris. Os sacrum autem, una cum ossibus ipsi commissis (quæ ilium, coxendicis et pubis ossa constituunt) nihil prohibet cacabo indere, quum scilicet ilium ossa adhuc cruda a sacro difficulter et ardue separentur, et pubis ossium cartilago etiam tunc uitietur : quam alias integram asseruabis, si pubis ossa non dirempta cacabo inieceris. Ossibus adhunc modum cacabo immissis, aqua is uniuersus implebitur, ut ossibus alte in aquam subsidentibus, nulla ossis pars emineat. Hoc enim imprimis toto coctionis tempore obseruandum est, ne os aliquod aqua non tegatur, multoque magis, ne id ex cacabo prominens sumum excipiat, cuius etiam occasione grandem cacabum esse conuenit. Vniuersæ coctioni nullum peculiare adhibetur artificium, sed, ut in cæteris elixationibus, spuma sedulo auferenda est, quo ius clarius reddas, ipsaque ossa minus sordida extrahas. Pari etiam ratione pinguedo omnis (quæ plurima supernatare solet) est haurienda, ac in uas aliquod uel uulgi nomine reponenda, quod illi in obliterandis cicatricibus, et neruis tendinibusque producendis multum tribuit. Coctioni nullum tempus præfinitur, quum id ex ætatum ratione plurimum uariet. Duabus enim aut tribus horis plusquam satis sit, puerulorum ossa coquuntur præcipue, quum in illis studendum sit, ne inter mundandum ossa, appendices decidant : quarum coalitus in prouectioris ætatis hominibus uix unquam, quantumuis coxeris, dissoluitur. Is itaque coctioniss scopus est, ut ossa cultrorum beneficio, uti inter edendum fit, apte mundari queant ; ut autem id facias opportunius, pedetentim nonnulla ossa inter elixandum forpice eximes, eaque solus purgabis : nisi fortasse studiosus adsit sodalis, qui una manus operi adhibeat. Summopere enim cauendum est, ne imperitior aliquis ossium supercilia, processus, capita et sinus radendo uitiet, aut alicunde cartilaginem læuem, et crustæ modo ossibus obductam imprudens auferat ; hæc nanque, quum carnem, ligamenta, tendines et membranas ossa ambientes adimis, præcipue seruanda uenit. Neque uero officium id hac duntaxat ratione inepto alicui, et Anatomes parum studioso minus committi uelim, uerum ut, quum unumquodque os priuatim purgas, sinus ipsius et capita, et potissimum ligamentorum naturam, et tendinum insertionem, musculorumque exortum accurate contempleris. Non enim facile dixerim, quantum cognitionis partium eo opere tibi paraturus sis. Quando igitur hunc in modum seriatim ossa ex bulliente iure extrahis, ac mundata terræ, aut sportulæ alicui imponis, non admodum anxie expendito, quodnam os prius tibi occurrat. Summam tamen manum cum cubiti ossibus extrahens sedulo obseruabis, ne uiolentius brachiale a cubiti ossibus seiungas, sed cultro articuli ligamenta sensim diuidens, brachiale a cubiti ossibus accurate liberes. idem facito in postbrachialis ossium a brachiali separatione. Id enim caueri uelim, ne brachialis ossa inuicem dirimas, unde etiam ilico atque id integrum a cubito, et pollicis primo osse, et postbrachiali disiunxeris, obiter duntaxat tendines ligamentaque ipsi obnata diuelles, id studens, ne ossa in interna externaque ipsorum superficie penitus ligamentis emundentur, ut ligamentorum beneficio brachialis ossa inuicem hæreant. Brachiali enim ita igni