Liber I
158

adhibito ligamenta sensim resiccata, ipsius ossa firmiter continent, leuiorique negocio in ossium connexu brachiale, cubiti et postbrachialis ossibus committitur : nisi forte in iungendis ossibus peritior, brachialis ossa mutuo dirimere, ac ligamentis emundare, postmodumque æneis filis inuicem committere audeas, aut etiam disiuncta asseruare uelis. Mox ubi brachiale in eum modum igni apposueris, chartam assumes, cui postbrachialis et digitorum ossa, non prætermissis sesaminis ossibus, exacte emundata imponas : quo minus hæc illi chartæ inuoluta, neque alterius manus ossibus confusa, in committendis ossibus negocium augeant. Conduxerit igitur, manuum pedumque ossa separatim in quatuor chartas recludere. Priusquam tamen huius illiusue manus, aut pedis ossa chartæ implicas, antea semper indagandum est, num aliquod os non mundatum supersit, ne quum putamina et ius abijciendum curas, una aliquot ossa oscitanter simul auferenda porrigas, et si forte unguem asseruare uisum sit, illum dum pedis manuumque digitorum ossa expurgas, auelles. Non minus enim humanos ungues, quam auium et quadrupedum ungues, a pedibus calenti aquæ impositis, elixatione recedere conspicimus. Porro quum ulnam et radium emundas, cartilago non negligetur, quæ a radio profecta, magna ex parte ulnam a brachiali dirimit. Hæc nanque ab ulna liberabitur, ut radio adhuc connata, in ossium connexu, rursus ulnam et brachiale intercedat. Quinetiam quando caput purgas, accuratissime caueto, ne membranam, quæ auditus organi foramen succingit euellens, ossicula illa negligenter eximas, quæ eius organi constructionem subintrant ; quippe illa stylo quopiam in foramen misso, sunt studiose euellenda, et pariter excutienda. Hæc ossicula ad reliquam ossium colligationem, aliquo recondes, et uertebras omnium postremo e iure eximes, quemadmodum et sacrum os : nisi forte post aliquam elixationem, coccyx os a sacro liberare lubeat, quod scilicet huius ossicula, ob cartilaginea ligamenta, quæ ipsa connectunt, si diutius coquantur, ab inuicem seiungi soleant. Si tamen coccygis ossis præscindendi gratia, os sacrum exemeris, id denuo cacabo est immittendum, coccyxque os priuatim in chartam reponendum, aut in sportulam conijciendum, in quam minuta locabis ossicula : cuiusmodi dentes sunt, si forte ipsorum aliquis exciderit, aut aliqua ossis portio oscitanter effracta fuerit. Verum ut pubis ossium cartilaginem serues, priusquam ilium ossa a sacro liberas, pubis ossa anteriori posteriorique sede leuiter sunt emundanda, ac dein inuicem solis manibus seiungenda, ut ipsa intercedens cartilago ab altero osse abscedat, unique duntaxat commissa maneat, leui negocio postmodum in ossium connexu, cum altero pubis osse iungenda. Ossa hac ratione purgata denuo numerabis, non quidem manuum et pedum ossa, quæ iam seorsum chartis prius inuoluisti, uerum recensebis caluariæ partem, quam serra a reliquo capite ademisti : in qua considerabis, num portiunculæ temporum ossium, quæ instar squamæ uerticis ossibus applicantur, atque serra a cætera temporum portione auferri solent, ex elixatione deciderint, ne forte illas cum ossium spolijs aut iure reijcienda cures. Solent enim facile a uerticis ossibus decidere, si casu serræ sectio multum supra aurem ducta fuerit. Deinde num dens aliquis ex superiori inferioriue maxilla exciderit, perpendes, et uigintiquatuor uertebras totidemque costas enumerabis, duas clauiculas, duas scapulas, duos humeros, duas ulnas, et radios duos, sacrum os, a quo iam antea coccyx os ademptum est : duo grandia ossa sacri ossis lateribus nexa, femora duo, tibiæ ossa duo, et fibulas duas, item patellas similiter duas. Atque ubi omnia enumeraueris, magnopere conduxerit, ossa denuo mundæ et bullienti aquæ indere, ac mox exempta seorsum aspero rudique linteo abstergere, et si quæ ligamentorum, aut membranarum, aut musculorum insertionis exortusue sint reliquiæ, eas defricare abstergereque conuenit, studio interim adhibito, ne lubrica, et crustæ modo ossibus adhibita cartilago simul auferatur. Interea uero dum hæc in orbem igni apposita leuiter desiccantur, aurium cartilagines cute detegentur, chartæ cum reliquis cartilaginibus applicandæ. Idem quoque in palpebrarum et narium cartilaginibus moliendum est, ac deinceps acutis cultellis os υ referens, a musculis ipsi commissis, quam licebit exactissime crudum emundabis. Purgato illo osse, laryngis cartilagines similiter crudas accurate carnibus membranisque liberabis, simul cum una atque altera asperæ arteriæ trunci cartilagine, C imagini comparatæ. Iam pectoris os, ipsique connexas cartilagines sedulo emundabis, quod eo minus prompte perfeceris, quo id pluribus obducitur membranis, pingueque est, et interim coquendum neutiquam uenit, uixque calente aqua aspergendum. Quum uero cartilagines carne spolias, cauendum est, ne membranam cartilaginibus proxime obductam, illique correspondentem auferas, quæ quod os ambit, περίοστεον Græcis uocatur. Quippe hac membrana a cartilaginibus discerpta, illæ infirmius pectoris ossi committuntur, et contractæ breues intortæque euadunt. Et quo minus cartilagines hæ contrahantur, pectoris os ad ignem non est exiccandum, sed alicubi tantisper, dum ossa nectere proposueris, in loco non nimis humido reponendum, ne rursus cartilagines plus æquo flaccescant, ac postea deformem thoracis ossium fabricam constituant.