Liber I
159

Quandoquidem nihil prorsus est, quod æque elegantem sceleti struem uitiat, atque pectoris os cum cartilaginibus, si modo illæ negligentius obseruentur, et non iam compactis ossibus potius, quam antea, exiccari permittantur. Reliquas autem cartilagines chartæ adhibitas, licebit igni nonnihil admouere, at ita, ne nimium conuellantur : quum satius sit, et has quoque post compactionem siccari. Iam integrum tibi est ossa et cartilagines ad eum quem mox dicam modum contexere, aut dissoluta asseruare : quod longe etiam præstiterit, si modo aut connexis, aut dissolutis carendum esset.Quæ ossa ad disciplinam utilissima. Ossa nanque disiuncta, et in oblongam arcam seriatim posita, quouis tempore seorsum conspici, ac omnia quæ ad ossium cognitionem spectant, edocere possunt ; quæ autem erecta commissaque sunt, sinus, capitaque ossium non admodum accurate commonstrant, sed ut uere dicam, ad ostentationem potius quam ad disciplinam conducunt. Quanquam rursus ad disciplinam illa ossa accommodatissima sunt, quæ subducuntur ex Italicis monumentis, penus modo (ut hic fere omnia) extructis, et sub impluuio aliquo, aut alioquin æri ita expositis, ut hæc pluuialem aquam quandoque excipiant. Præter id nanque quod monumenta eiusmodi humida sunt, etiam aqua subinde accedit, cuius beneficio omnia quæ ossibus adnascuntur promptissime marcescunt, adeo ut illa ossa post aliquot annos exempta, et obiter abluta, sint integerrima, nihilque modo in ossibus spectandum commonstrent, si in arcam seriatim citra connexum reponantur ; ad coniungendum enim prorsus sunt inutilia, cum propter egregiam duritiem, tum propter deperditas costarum totiusque corporis cartilagines. quæ si forte reperiuntur, ob putredinem sunt friabiles, et undique ab ossibus liberæ. Rursus ad hunc usum sunt inutilia, quæ e terra apud alias nationes effodiuntur, et cumulatim in coemiterijs asseruantur. Præter hoc enim, quod illa carie ob terræ siccitatem afficiuntur, omnia eiusdem hominis ossa nunquam uelut in dictis nuper monumentis reperies, uel Parisijs etiam in Innocentum coemiterio. Vbi, si modo alibi, quamplurimos ossium quæ e terra fodiuntur, habes aceruos : qui mihi quando primum ossa cum Matthæo Termino, in omnibus medicinæ partibus insigni medico, et dum uiuam mihi colendo studiorum sodali doctissimo discerem, adeo nobis uberem suppeditarunt copiam, ut longo indefessoque spectandi usu edocti, etiam obuinctis oculis cum sodalibus interdum deponere ausi fuerimus, unius mediæ horæ spacio nullum os ex tot aceruis porrigi posse, quod, cuiusmodi esset, tactu non diiudicaremus ; atque id eo nobis faciendum erat studiosius, quo discendi cupidi, magis præceptorum opera, in hac medicinæ parte destituebamur.Emundata ossa quomodo iugenda. Porro quod ad coctorum ossium connexum erectionemque attinet, ea mox post emundationem (ne nimium indurescant) committenda sunt ; nam statim a coctione, ossa solis subulis, quibus suppinguntur calcei, citra negotium perforantur, æneisque filis mutuo alligantur : quod quisque prout manum nactus est industriam, et ea quæ hactenus toto libro descripsimus, minus obaudiuerit, suo marte perficiet. Ac primum quidem aliquot paratis subulis, æneo filo partim crassiore, partim tenuiore, filum igni indetur, quo postmodum magis sequax, et quantumuis uarie intortum, minus rumpatur. His addentur duæ tenaculæ, seu forcipes : unus quidem quo filum intorquebitur, alter autem quo intortum iam absecabitur. Auspicaberis autem ossium colligationem a pedibus, ac primum calci talum iunges, et deinde cubiforme os calci, et cymbam referens talo, et tria interiora tarsi ossa cymbam referenti, deinde his committes pedij ossa, hisque seriatim digitorum ossa, cum ossiculis sesamo comparatis ; quæ ideo cautius et tenuiori subula perforabis, quo duriora solidioraque sunt, et ex subulæ impetu promptius diuisa dissiliunt. Vbi utrunque pedem iunxeris, tibiæ ossis tuber, quod sinus femoris capita excipientes dirimit, cultro aliquo oblongo, sed arcto perforandum est. quod excipiendo duriori baculo sufficiat, qui femori etiam intrusus claui ritu ita tibiam femori committat, uti asseres absque glutine necti cernimus. Est enim in femoris inferiori sede aliud foramen moliendum, illi e directo consistens, quod in tibia fieri uolebam, ut idem baculus et femori et tibiæ indatur, huiusque ope articulus genu inflexus maneat. Præter hunc baculum tamen, femur tibiæ ossi utrinque crassiori filo committendum est, non prætermissis cartilaginibus tibiæ ossis sinus augentibus. quæ quum hæc ossa iungentur simul cum illis constricta, in articulo genu seruabuntur. Mox fibula tibiæ ossi supra infraque alligabitur, et patella simul femori ac tibiæ firmabitur. Hoc ubi in utroque crure præstitum erit, sacri ossis lateribus ilium ossa crassiori filo sunt nectenda, ac deinde pubis ossa interueniente etiam illorum cartilagine iungenda. Iam ad manum erit orbicularis asser, in quem ossa erigentur ; conuenit autem huius asseris orbem tantum esse, ut pedes illi eo situ, quo ossa erigenda ducis, apte firmari queant. Huius asseris medio foramen in hoc paratur, ut quum ossa in erectam arcam recondes, inferior arcæ fundus axem habeat : quæ foramini illi indita, orbem conuolui sinat. Præter hoc foramen, aliud iuxta orbis circunferentiam aptabitur, in quo lignum firmari queat, quod instar teli, aut hastæ, aut falcis (utcunque uisum erit) paratum, sceleti manus suffulciat. Extructo