Liber I
160

in hunc modum orbi pedes impones, et astantis alicuius ope super pedes reliqua crurum ossa inniti curabis, ac deinde femorum capita in coxendicum ossium acetabulis indes, ut recte filo aut uirgula interuallum metiaris, quod ab orbe ad humiliorem sedem foraminis pertinet, in sacro osse dorsalis medullæ gratia incisi. Hoc etenim interuallum edocebit, qua mensura ferrum fabricandum sit, quod orbi affixum, et ossis sacri reliquarumque uertebrarum foramini dorsalem medullam transmittenti inditum, uniuersa ossa pulchre sustinebit. Ferrum nanque ita aptandum est, ut ualide orbis medio clauis affigatur, et ab orbe ad infimam usque nuper dicti foraminis sedem, teres aut quadratum sit. ab illa autem sede sursum latius quam crassius esse conuenit, ut postmodum ad dorsi inflexum obliquari queat, uertebræque ipsi ita adaptentur, ut immotæ ad id neutiquam circunuertantur. Atque ideo ferrum inibi primum tenuius fiet, ubi sacrum os ne deorsum subsideat, suffulciendum uenit. Nisi enim hoc os firmetur, sustineaturque, una cum ipso reliquæ uertebræ sensim descendent, temporisque successu sceleti crura turpiter obliquabuntur. Accurate igitur ab orbe ad sacri ossis foraminis infimam sedem, longitudo metienda uenit. De reliqua autem ferri longitudine non adeo curandum est, quum hæc si forte longior sit, post ossium compactionem facile præscindatur. Et etiam si ossa arcæ imponenda duxeris, magnopere iuuerit ferrum plus minus duabus palmis longius quam uniuersum sit sceleton, fieri, ut ipsius portio extra uerticem eminens, superioris arcæ fundi foramini possit indi, in ipsoque conuolui. Ferro itaque orbi perpendiculatim affixo, acutiori cultello ossis sacri foramen dorsalis medullæ nomine incisum, sensim ita exculpes, ut ferrum ipsi commode intrudi possit. Nam quum hoc foramen natura arctius sit, et insigniter obliquum, nequaquam ferrum admittit, nisi quemadmodum iam diximus, sic augeatur, ut a ferri mucrone os sacrum ad eam usque ferri sedem protrudere ualeas, quam non amplius teretem, quadratamue faciendam innuimus ; et si casu hæc sedes os sacrum minus apte suffulcitura uidebitur, operæ precium erit eam ferri sedem lima exasperare, ac dein nodum illi ex æneo filo obuoluere, qui os sacrum commode sustineat. Osse sacro in hunc modum suffulto, crassiori filo femoris capita coxendi cum acetabulis innectes, diligenter perpendens quantum hæc aut extrorsum aut introrsum intorqueas, ne forte crura turpiter intorta committas, aut patellæ, interiora potius crurum, quam anteriora respiciant ; quod sane futurum est, nisi ad amussim capita suis sinibus iunxeris. Vtcunque tamen feceris, in hoc connexu filum prorsus intorquendum non est, priusquam pedes orbi et tibijs eo situ commiseris, qui tibi apparebit elegantior. Hunc a baculi, quo manus stabilientur forma, potissimum petes : alium quippe situm messoria falx, alium telum, et alium rursus hasta, aut Neptuni tridens, aut aliud quoduis instrumentum expetit. Modo uertebræ omnes seriatim accommodandæ sunt, quo cuiusque situm ordinemque inuentu non arduum obserues ; hunc nanque uertebrarum forma, et articulationis ratio prompte ostendunt. Quum primum itaque ordinatim omnes in mensam reposueris, quinque lumborum uertebras inuicem duobus nexibus committes, qui in corporum lateribus facti, una cartilagineum ligamentum contineant, quod uertebrarum corpora interuenire dictum est ; atque huiusmodi ligamenta seriatim a charta cui illa applicasti, sunt assumenda, eo semper relicto, quod eas intercedit uertebras, quas inuicem non alligas ; quemadmodum in præsentia est ligamentum seu cartilago, sacrum os et infimam lumborum intercedens uertebram, idque quod supremam lumborum et infimam thoracis uertebras interuenit. Iunctis enim lumborum uertebris, sex inferiores thoracis inuicem, et postmodum sex superiores una cum ceruicis humiliori connectentur. Reliquæ enim ceruicis mutuo non sunt colligandæ, sed eas interueniens cartilago corpori inferioris uertebræ duntaxat est glutinanda. quando quidem ceruicis uertebræ etiam non nexæ, sed ferro tantum inditæ, suam seruant sedem : neque thoracis uertebrarum modo immotæ, postmodum costas sustinere debent. Ilico igitur atque uertebras ad eam, quam præcepi rationem, priusque ferrum illis traijciatur commiseris, lumborum uertebras ita connexas ferro impones, idque sedulo ad eorum situm inflexum ue obliquabis, ac infimam uertebram una cum sacro osse ita committes, ut iam prius lumborum uertebræ mutuo uinxisti. Mox his inferiores thoracis adiunges, perpetuo quam licebit accuratissime ferrum, uti necessum erit, complicans, et infimam thoracis uertebram supremæ lumborum adnectens. His pari modo superiores thoracis uertebræ addentur, et harum infima supremæ earum quæ iam ferro appositæ fuerant, alligata, latiusculum et longum nigroque colore intinctum adaptabis baculum, qui posteriori ferri parti appositus, quam licebit demisse inter ferrum et uertebras intrudetur, ut huius baculi beneficio uertebræ ad ferrum firmius contineantur, neque ulla ratione uersatiles sint, ne postmodum uniuersus thorax in hoc illudue latus turpiter conuolui queat. Vt autem caluaria ferro applicetur, necessum est uerticem foramine quodam perforari, ad amussim ferri amplitudini et crassiciei correspondente, ne quando ipsi ferrum traieceris, caluaria quauis occasione quoquouersum circumuertatur. prout enim faciem anteriora exacte aut latera spe