Liber I
161

ctare uolueris, foramen id aut transuersim, aut oblique insculpere cultro quopiam oportet. quemadmodum et illic ubi caluaria denuo perforanda est, ut ligulis ea sectio quam serra in caluaria molitus es, committatur, et quum uisum fuerit, caluaria a ferro adempta, rursus dissolui queat. summopere nanque conducit, internam caluariæ amplitudinem qua cerebrum continetur intueri ; quod ut fiat, utraque caluariæ pars tribus foraminibus sibi mutuo correspondentibus candenti ferro, aut cultri mucrone est perforanda ; ac unum quidem foramen opportune in occipitio perficitur, et utrinque in temporibus unum. At inferiorem maxillam æneo filo cum superiori committes, nexu suis capitibus in sinus superioris maxillæ facto. Verum quum hic connexus non adeo firmus sit, ut accurate dentes mutuo applicet, sed inferior maxilla dependeat, elegansque sit, hanc superiori modo iungi, modo disiungi, præter dictum nexum, maxillæ inferioris acuti processus etiam perforandi sunt, et funiculus ipsis illigandus, qui subiugalibus traiectus ossibus et uertici incumbens, nunc uersus frontem, nunc uersus occipitium tendi possit, dentesque ita collidi queant. Vtcunque uero sit, potissima ferri cura esse debet, ne illud inepte nunc in posteriora nunc in priora obliquatum, corpus indecore erigat ; quo minus autem id fiat, magnopere conduxerit dorsi ductum cognouisse. Porro nunc tempestiuum erit costas uertebris et suis cartilaginibus alligare, quod sane ut ad amussim et sedulo facias, primum omnes dextras costas a sinistris discernes, coniectura uel a sinu sumpta, quo uena, neruus et arteria costis exporrigitur ; dein a superiori costarum sede, quæ latior spissiorque inferiori occurit. Deinceps in hunc fere modum ((( ))) costas mensæ seriatim impones, ut dextræ sinistris respondeant curans. Promptum enim erit singulas suis sedibus ponere, si ea modo memoriæ non exciderint, quæ ad internoscendas costas supra commemorauimus. Ex hac costarum serie primam utriusque lateris costam suæ cartilagini ad pectoris os adnectes, et deinde sodali pectoris os cum suis cartilaginibus in sua sede tenendum porriges, ac deinceps primas costas primæ thoracis uertebræ transuersis processibus alligabis. Insuper secundas costas suæ committes uertebræ, et postmodum ipsarum cartilaginibus, atque ita seriatim omnes : obseruans interim, ut illas costas toto interuallo prorsus dehiscere sinas, quæ ante sectionem cartilaginibus inuicem diremptæ fuerant. Nunc humeros spissiori filo scapulis nectes, et deinde tenuiori filo clauiculas summi humeris, mox scapulas costis, et clauiculas pectoris ossi. Quum tamen humeros scapulis aduincies, expendendum est, quonam situ manus collocandas duxeris. Hic enim multum refert, quomodo scapulæ sinui caput humeri committatur. in quo etiam connexu cartilago neutiquam prætereunda est, cuius auxilio scapulæ sinus interdum adaugetur, atque ita etiam cartilagines maxillarum et clauicularum articulis peculiares non neglectæ suis articulis nectentur. Cæterum cubiti ossa humero uincienda non sunt, priusquam extrema manus tota fuerit nexa ; radius itaque supra infraque ulnæ est colligandus. deinde si brachialis ossa disiuncta, suisque ligamentis libera sunt, ea inuicem sunt committenda, alias autem suorum ligamentorum interuentu abunde continentur. Inferiori ipsorum sedi primum pollicis os, et quatuor postbrachialis ossa, ac deinde his digitorum ossa, una cum sesaminis ossiculis adnectes. Postremo autem brachiale radio iunges, et deinde ulnam humero. Atque ubi id in utraque manu præstitum erit, summas manus baculo illi alligabis, quem ualide orbi infixum instar falcis, aut aliter extruendum dixi. Erectis nunc ossibus, et ex osse υ referenti, et auditus organi ossiculis, ac asperæ arteriæ, auriumque et palpebrarum cartilaginibus, et ungue cordisque cartilaginibus, monile licebit confingere, his omnibus catenulæ, aut exiccato cruris aut manus neruo adnexis. Hinc liquet, quam leui negocio humani corporis ossa, oppido quam medico exoptanda, parari queant : quo in opere nihil ipso connexu, non aggredienti, difficilius uidebitur ; qui tamen mihi primum experienti satis pulchre successit, exemplo ab illis sumpto, quos effractas scutellas et lapideos cacabos compingere interdum uideram. Coctionis autem rationem, emolliendi in medicina uis docuerat. Lutetia nanque ob belli tumultus Louanium reuersus, atque una cum Gemma Phrysio, æque celebri Medico ac paucissimis conferendo Mathematico, ossium uidendorum nomine ad eum locum quo magna studiosorum commoditate omnes ultimo affecti supplicio in publica uia rusticis proponi solent, obambulans, in eiusmodi incidi assiccatum cadauer, quale latronis erat,Libro 1 de Administrandis dissectionibus.
quod Galenus se spectasse commemorat. Vti enim hoc aues carne liberarant, ita sane illud quoque ipsas emundasse conijcio, quia homo ille ante annum stramine duntaxat obustus, et quasi tostus, paloque alligatus, ita suauem escam auibus exhibuerat, ut nuda undique essent ossa, eaque solis ligamentis hærerent, musculorum exortibus et insertionibus duntaxat asseruatis. quod in suspensis nunquam usu uenit, quum præter oculos (etsi uulgus aliter arbitretur) uolucres nihil ob cutis crassitiem dilanient. ; ac proinde integra in his cute, ossa intus carie afficiuntur, prorsusque ad disciplinam sunt inutilia. Assiccatum itaque et nulla ex parte humidum sordidum ue corpus intuens, haud quaque insperatam ac subinde expetitam mihi occasionem prætermisi ; quinimo Gemmæ beneficio palum conscendens,