Liber I
162

femur a coxendicis osse diuulsi ; trahentique mihi, una cum brachijs ac manibus, scapulæ quoque subsecutæ sunt ; deerant tamen alterius manus digiti, et patella utraque, una cum pede altero. Quum itaque crura et brachia (relicto cum totius corporis trunco, capite) clam repetitis uicibus domum detulissem, ut thoracem qui catena alte firmabatur nanciscerer, extra ciuitatem me uesperi excludi passus sum : tantoque obtinendorum ossium desiderio et studio ardebam, ut media nocte in illa corporum multitudine quod expetebam diuellere non horruerim, haud mediocri labore ac industria, sine arbitris, palum conscendens. Verum detracta ossa procul illinc deferens, in secretiori loco condidi, frustatimque altera die per aliam ciuitatis portam domum detuli. Porro quum ligamenta rescindere cœpissem, nihil ob egregiam eorum duriciem promoui, ac illa feruente aqua emollire coactus sum : utque uoti compos redderer, omnia ossa tandem tacite ita coxi, illisque emundatis illud sceleton extruxi, quod Louanij apud longe amicissimum mihi GISBERTVM CARBONEM, insignem ac uario disciplinarum genere instructum medicum, meumque a puero studiorum commilitonem asseruatur. Atque id sceleton adeo præpropere paraui, et manum ac pedem, duasque patellas non minori labore et industria aliunde conquisiui, ut omnibus persuaserim id me Lutetia aduexisse, quo omnem subreptorum ossium suspicionem delerem. quamuis eius urbis Prætor postmodum adeo medicinæ candidatorum studijs fauit, ut quoduis corpus a se impetrari gauderet : ac ipse non uulgariter Anatomes cognitione afficeretur, mihique illic Anatomen administranti sedulo astaret. Quum igitur primum tentantibus nobis adeo prompte negocium successerit, quid nunc futurum existimandum, postquam componendi quoque rationem alijs descripsimus : et præter subiungendas nunc tabulas, in plurimis Academijs, uel nostra opera, sceleta uisuntur? Verum non hominis solum ossa, sed, uel Galeni nomine, simiæ et canum, ac Aristotelis etiam gratia auium pisciumque et reptilium inuicem connexa, aut saltem disiuncta apud medicinæ et naturalis philosophiæ studiosum esse oporteret. Nisi forte hanc philosophiæ partem ad nos nihil pertinere arbitremur, satisque esse nobis persuadeamus, si nostris syrupis, citra Anatomen imponere mortalibus, et loculos opplere possimus.

DE OSSIVM NVMERO. CAPVT LX.

 Parum dubito plerosque alicubi a me ossium quoque numerum desideraturos : quibus nullum aliud consilium dari uelim, quam, ut ex singulis huius libri Capitibus illum petant. prolixius enim esset, hic omnia recensere. Quamuis ne tantillum laboris subterfugisse uidear, non enumeratis appendicibus, et ossibus ita ut in prouectioris ætatis hominibus se habent, constitutis, ad hunc modum ea recensere nihil impediet. Caluariæ ossa uiginti sunt, octo quidem capitis, et maxillæ superioris duodecim : ita tamen, ut iugalia priuatim non enumerentur, quum quorundam illorum uiginti ossium partes seu sedes tantum sint, propriaque circumscriptione destituantur ; auditus organi ossa quatuor sunt, duo scilicet ad singulas aures. dentes sunt triginta duo. maxillæ inferioris os unicum. ossis υ referentis ossicula sunt fere undecim. Vertebræ uiginti quatuor. sacri ossis ossa sex. coccygis autem quatuor. costæ uiginti quatuor. Pectoris ossis tria numerauimus ossa, alijs autem septena recensentur, sed age hac enumeratione tria tantum sint : et alias ex tuo arbitratu, quot uisum tibi fuerit. scapulæ duæ : totidem clauiculæ. et humeri duo. ulnæ duæ. radij duo. brachialis ossa sedecim, utriusque scilicet manus octo. octo item postbrachialis ossa, in utraque manu quatuor. digitorum ossa triginta : utriusque manus nimirum quindecim. sesamina ossicula in singulis manibus ut minimum sunt duodecim, ac proinde iam uiginti quatuor illa in manibus recenseamus. Ossa sacri ossis lateribus commissa, duo. femora duo. duo tibiarum ossa. fibulæ duæ. duæ patellæ. duæ calces. tali duo. nauicularia ossa duo. tarsi ossa octo, in utroque pede quatuor. decem pedij ossa, in utroque pede quinque. uiginti octo digitorum pedis ossa, cuiusque nimirum pedis quatuordecim. pedis sesamina ossicula similiter atque in manibus uiginti quatuor, quamuis nonnulla sint prorsus cartilaginea. Ac proinde si hæc ossa in unum numerum reijcies, uniuersa erunt (si recte addo) trecenta et quatuor. quibus si pectoris ossa quatuor adhuc adijci uelles, et maxillæ inferioris duo ossa statueres, essent trecenta et septem. Verum si priuatim omnes appendices (quum ossa sint propria circumscriptione in pueris terminata) enumerare lubeat, facile dictum nuper numerum semel, ac rursus dimidio duplicares. quod uel hinc colliges, si uertebras, femora, tibiæ ossa, atque alia quæ multis appendicibus donantur, in memoriam reuocaueris. Rursus si ossa ut in pueris uisuntur subduxeris, Dij boni quantum ossium aceruum cumulabis : quum omnes uertebræ, aut tribus aut duobus constent ossibus : et ossa quæ sacro coarctantur, tribus, idque generis reliqua : adeo ut cuique suo arbitratu ossium numerum confingere sit integrum.