Liber I
166
Characterum qui tribus universum sceleton exprimentibus figuris adhibentur, Index.

Tribus præcedentibus figuris (quas integras nuncupare soleo) ijdem fere inscribuntur characteres ; quanquam si quis illarum alicui peculiaris tantum fuerit, ex numero prompte obseruabitur, quem singulis characteribus modo in Indice subijciam, quo potissimum institui ossium nomina simpliciter ascribere : primum ea collocaturus, quibus toto sermonis contextu præcipue utor, dein Græca, mox (si quæ alia sint) Latina probatioribus recepta autoribus, itque ita ut ordo hic uim quandam habeat. His succedent Hebræa, sed et aliqua ex parte adhuc Arabica ex Hebræo Auicennæ interprete propemodum omnia, insignis medici mihique familiaris amici Lazari Hebræi de Frigeis (cum quo in Auicenna uersari soleo) opera desumpta. Atque illis nominibus ideo Latinas literas subiungendas duxi, quod horum pleraque in Arabum libris Latinitate donatis occurrant : ac proinde etiam merito post hæc locum habebunt alia in Latinis Arabum interpretibus passim obuia, simul cum ijs quæ in scholasticis (ut dici gaudent) doctoribus, nostræque ætatis manualium medicorum libris leguntur, non minus sane quam nomina Latinis recepta autoribus sedulo expendenda[18]. Os itaque Græcis nominatur ὀστέον, Latinis uero os. Hebræis autem עצם hezem[19]. Cartilago autem χόνδρος, השחוסים, et hascechusim[20]. Cæterum ossium nomina opportune auspicabimur a capitis ossibus, seu caluaria, quæ Græcis dicitur κρανίον, κόγχος, κύτος, κωδεία, σκαφίον. Calua, cerebri galea, atque ita nonnulli totam capitis ossium sedem uocant cerebrum amplexantem, octoque ossibus efformatam ; aliqui uero eam duntaxat, quæ crinibus ornatur ; cuius circulus στεφάνη et περίδρομος nuncupatur, תיק הומח tkeck hamoah[21], קדרות המוח chederath hamoach[22], theca et olla capitis, testa capitis et scutella capitis, asoan.
Suturæ, quibus capitis ossa inuicem committuntur, generatim uocantur ῥαφαί, שׁלבים scelauim[23], senan, direzan, adoren, complosa.

A 2, 3Sutura coronalis, στεφανιαία, הכלילי hachlilij[24], קשתיי chascthij[25] ; arcualis, sutura puppis.
B 2, 3Græcorum maiusculum Λ referens sutura, λαμβδοειδής, et υ ab similitudine ὑψιλοειδής למדיי, lamdij[26]; laude, hypsili, sutura proræ.
C3 Sagittalis sutura, ὀβολιαία, ῥαβδοειδής. Instar teli, ueru, aut uirgæ secundum capitis longitudinem prorepens sutura. חצּיי checii[27], שפודיי scefodii[28] ; nerualis idque potissimum ubi hæc coronali committitur : qui locus etiam zeudech, idque imprimis Mesuæ uocatur.
D 2,3 Hæc compago ueræ suturæ imaginem non exprimens cum sua coniuge uocatur, suturæ squamarum modo inuicem commissæ, λεπιδοειδεiς, κροταφίαι, temporales, squamæ formes ; קלפיים chelaphiim[29] ; corticales, mendosæ. Reliquæ autem caluariæ suturæ proprijs destituuntur nominibus, cuiusmodi uero illæ sint, non est quod hic prolixius denuo repetam.
α 2, 3 Hoc os una cum suo coniuge uerticis ossa uocatur, itemque βρέγματος, κορυφῆς.   Sunt quibus syncipitis ossa nuncupantur, עצם הקדקד hezem hachodchod[30]; nerualia, paria, arcualia : quanquam alij ita iugalia nuncupent ossa parietalia, quo nomine nonnullis temporum ossa dicuntur ; ossa rationis, seu cogitationis.
β 1, 2, 3 Frontis os, μετώπον, quibusdam sincipitis, עצם המצח hezem hamezzech[31], coronale, os puppis capitis, os inuerecundum, os sensus communis.
γ 2, 3 Occipitis seu occipitij os, ἰνίον, עצם העורף, hezem hahoreph[32] ; laude os, pyxis os, os proræ, os memoriæ. Sunt qui et basillare (quod magnam capitis portionem constituat) nuncupent, etiamsi id nomen cuneiformi ossi priuatim inditum fuerit.
δ 2, 3 Id os cum suo pari, temporum ossa, κροταφοί, κορσαί, κορραί, λεπιδοειδή ; aliqui etiam λιθοειδή, lapidea, lapidosa, הצדעים hazedahim[33], עצמות האבניים hazzamoth haaunijm[34] ; aurium : etiamsi id nomen duobus ossiculis accommodari possit auditus organi constructionem ingredientibus, et in scamno
 * cui secunda figura cubitis innititur, et * expressis. Quandoquidem ossiculum notat incudi aut molari denti assimilatum, * uero id quod malleolo aut femoris ossi comparamus. Quum itaque ea ossicula priscis Anatomes professoribus fuerint incognita, non mirum est illa etiam nominibus destitui. Cæterum temporum ossa quibusdam tymparum, mendosa, parietalia, dura, armalia dicuntur.
ε 2 In temporis osse processus styli acus'ue imaginem referens, στυλοειδής, γραφοειδής, βελονοειδής, πλῆκτρον ; calcar capitis, מהר חומץ, chemo marhezz[35] ; os calaminum, sagittale, clauale, acuale.
×Nous remercions chaleureusement M. Jérôme van Wijland qui s'est aimablement chargé de la saisie des caractères hébraïques. Nous avons gardé dans la transcription du texte original la translittération telle qu'elle apparaît dans la Fabrica, et avons reporté en bas de page leur translittération moderne, travail minutieux effectué par les soins de M. le Professeur Samuel Kottek, que nous remercions vivement ici.
×['eẓem]
×[ha-seḥussim  : pluriel «  les cartilages »]
×[tiq ha-moaḥ]
×[qederat ha-moaḥ]
×[shelavim]
×[ha-klili
×[qashtii]
×[lambdii]
×[ḥeẓii]
×[shfodii]
×[kelafiim]
×['eẓem ha-qodqod]
×['eẓem ha-meẓah]
×['eẓem ha-'ṓref]
×[ha-ẓeda'im]
×['a ẓamot ha-avniim]
×[kemo marḥeẓ]