Liber I
168
tur, dicitur ἀγκυροειδής, et  Galeno  interdum κορακοειδής,  σιγμοειδής.  Anchoræ formis, C  literam referens processus, עין הכתף, haihn hacateph[60]. Oculus scapulæ, quo etiam nomine scapulæ spina nuncupatur.
S 1, 2, 3 Humerus, seu brachij os, βραχιών. Brachium, sunt quibus ulna uocetur קנה הזרוע, chane hazeroha[61],עצד hazad. Paruum brachium, adiutorium brachij, canna brachij, aseth.
T, V 1, 2, 3 Tota hæc sedes, cubitus nuncupatur, πῆχυς, ὠλενή, ὤλενος. Cubitus, ulna, quæ nomina etiam inferiori huius sedis ossi tribuuntur ; זנדין, zandin, זרוע, zeroha, שׁתי עמודים, scete hamudin[62]. Asaid, aseid, alsahad.
X 1, 2, 3 Superius in cubito os, radius nobis appellatum,  κερκίς, עמוד העליון, hamud haelion[63]. Focile minus brachij, canna, arundo minor brachij.
Y 1, 2, 3 Cubiti inferioris os, ulna nobis dictum, eisdemque cum toto cubito uocibus donatum, παραπήχιον, עמוד התחתון, hamud hatachton[64]. Focile maius brachij, canna, ac arundo maior et inferior brachij.
ν Huius processum ν in secunda insignitum Græci nuncupant ὠλέκρανον, κύβιτον, ἀγκώνα, Latinorum quidam Gibberum. Additamentum necatum.
ξ Processus autem ξ insignitus, ac stylum referens, στυλοειδής.
Z, Z 1, 2, 3 Brachiale, καρπός. Palma quibusdam רסג, rasegh. Rascha, raseta, ascam, ossa rasete.
Γ 1, 2 Postbrachiale, μετακάρπιον, ἄνδρων, κτείς, κτενίον, permultis palma, pectus manus, pecten, מסרק כף היד, masrech chaph haiad, alselanuat.
Δ, Δ 1, 2, 3 Digiti, δακτύλοι, אצבעות, hezbahoth[65].
Θ 1, 2, 3 Ossa sacri ossis lateribus commissa, quorum utrinque unus est, in tres ueluti sedes (etsi continuum sit) a dissectionis professoribus distinctum
ο ac prima quidem ο insignitur, ilium os nuncupata, λαγόνες.
π עצם הכסל, hezem hachesel[66]. Alharta, anchæ, interdum lumbare. Secunda sedes mediaque, ac π insignita, coxendicis os nuncupatur, ἰσχίον. עצם הירך, hezem haiarech[67], coxæ os, quibus nominibus plerijsque totum os etiam uocatur. Althauorat, pixix os, femoris os, sed ualde perperam.
ρ tertia sedes, anteriorque, ac ρ insignita, pubis os uocata est ἤβης, pectinis, גבי הערוה gabe haherua[68], אלעאנא, helhaua. Penis pudibundum, fenestratum os, quod etiam illi femoris os subinde appellitant. Verum uniuersum os Hebræis dicitur עצמות גב הערוה, hazamoth ghau haherua[69].
σ 1, 2, 3 Coalitus pubis ossium, uerum priuatim cartilago hic insignitur, eorum ossium unionem interueniens.
Λ 1, 2, 3 Femur, seu femoris os, semen, μηρόν, פחד הירך, pachad, haiarech[70]. Os coxæ, coxa, agis, anchæ os.
τ 1, 2, 3 Exterior femoris processus, qui rotator et natis fere nuncupatur, τροχαντήρ μέγας, γλουτός. Malum granatum testiculorum, tharuca, trachametra maior.
υ Minor uero interiorque processus υ insignitur.
Ξ 1, 2, 3 Patella, μυλή, ἐπιμυλίς, μυλακρύς, κόγχη, κόγχος, ἐπιγονατίς. Mola, scutiforme os, genu rotula, עין או מגן הארכובה, hayn aut maghen haharcuba[71]. Oculus genu, polus, adaicon, rasga, alrasafe, aresfatu.
Π Σ 1, 2, 3 Hæc pars uniuersa Celso Crus nuncupatur, quanquam Galeno σκέλος dicitur, quicquid a coxendicis osse, ipsius'ue inguinibus, ad extremum usque digitorum pedis pertinet : femur nimirum, tibia et pes ipse. Nominatur itaque secus pars hæc Π et Σ intersepta, tibia, κνήμη, שׁוק, scoch[72];
Φ 1, 2, 3 quibus nominibus huius quoque sedis grandius exteriusque os obuium est, quod tibiæ os fere nuncupamus προκνήμιον, et interdum ἀντικνήμιον appellatum, קנה הגדול, chane hagadol[73]. Focile maius, et arundo et canna maior, seu domestica cruris.
Ψ 1, 2, 3 Cæterum exterius graciliusque os insignitum, ac fibula nobis dictum, appellatur περόνη, παρακνήμιον. Sura. קנה הקטן, chane hachatom[74]. Focile minus, canna, et arundo minor cruris.
φ χ 1, 2, 3 Malleoli, σφυρά, πέζα, Latinorum autem nonnullis male tali appellantur, שׁתי קצוות הבולטים משׁני הקנים, sete chezzauoth haboletim miscene hachanim[75]. Clauiculæ, cauillæ, cahabin. Ac φ quidem interiorem indicat malleolum, χ autem exteriorem.
Ω 1, 2, 3 Talus, ἀστράγαλος, ἂστριος, Latinis Interpretibus quibusdam parum recte malleolus appellatur, fortassis huc quorundam non Anatomicorum sententia ductis, qui σφυράν malleum, neutro autem genere τὰ σφυρὰ talos potius significare contendunt. Balistæ os, cauilla, chahah, alsochi, הקרסול, hacharsul[76], ערקום, haarcchom.
a2, 3 Calx. Πτέρνα, καλκάνεος. Calcis os, עקב, haacheu. Alrip, calcar pedis.
b1, 2 Os cymbam scapham'ue referens, σκαφοειδες. Nauiculare, nauiforme, עצם השׁוה או ספינה קטנה, hezem hascaue[77] aut sephinachotena[78].
c, c, 1, 2, 3 Hæc pedis pars quatuor efformata ossibus, nobis tarsus, ut et Græcis, fere nuncupatur. רסג, Rasegh[79]. Raseta pedis, et ossa rasetæ pedis.
d, e, f Tria autem interiora d, e, f insignita, priuatim χαλκοειδὴ quibusdam appellantur ;
g extimum uero ac g notatum, uocamus os cubum tesseram'ue referens, κυβοειδές, πολύμορφον. Cubiforme, quadratum. כרדי, chardij[80], עצם נפרד, hezem nipirat[81]. Grandinosum, nerdi.
h h, 1, 2, 3 Πεδιόν. Planta, planum, uestigium et solum, μετάταρσος, στῆθος. Pectus et pecten. מסרק הרגל masrech hareghel. Alselameet.
i, i 1, 2, 3 Pedis digiti.
k1, 2, 3 Charactere k ossicula notantur sesamina, σησαμοειδῆ, הלתסמיניאת, helthe saminiath. Alsemseminiæ.

LIBRI PRIMI FINIS.

×['ayin ha-catef]
×[qaneh ha-ẓero'a]
×[shetei 'amudim]
×['amud ha-'elylōn]
×['amud ha-taḥtōn]
×[eẓba'ot]
×['eẓem ha-késsel]
×['eẓem ha-yérekh]
×[gabé ha-'ervah]
×['a ẓ(a)mot gav ha- 'ervah]
×[paḥad ha-yarekh]
×['ayin ou magén ha-arkuba]
×[shōq]
×[qaneh ha-gadol]
×[qaneh ha-gaton]
×[sheté qeẓavvot ha-boletim mi-shené ha-qanim]
×[ha-garsul]
×['eẓem ha-shavé]
×[sefinah qétanah]
×[raseg]
×[kardii]
×Translittération erronée pour [eẓem nifrad].