Liber II
169
ANDREÆ VESALII BRVXELLENSIS DE HVMANI CORPORIS FABRICA LIBER SECVNDVS LIGAMENTIS OMNIBVS et Musculis, uoluntarij atque e nostro arbitratu pendentis motus instrumentis dedicatus, ac propemodum figuras omnes ipsi proprias, ante Capitum contextum, uti nunc subijcitur, spectandas offerens.

In præsentis Libri initio proponenda sedecim tabularum series, omnibus fere Secundi libri capitibus communis erit, neque minus in Libri calce, quam hic modo in fronte collocari potest. Primæ enim quatuordecim, integros exprimunt homines, ac harum ordine prima, anteriorem uiri faciem delineatam continet, secunda latus ostendit, tertia, quarta, quinta, sexta, septima, octaua, anteriorem faciem quoque proponunt, in hoc illud'ue latus, pro musculorum, qui indicantur, natura et situ magis repositam. Sex uero octauam consequentes, posteriorem corporis faciem referunt, omnes propemodum ita effigiatæ, ut quod in priori conspicuum est, in subsequenti resectum, ab insertione pendeat. Deinde omnes tabulæ ita inuicem congruunt, ut uni quæ anteriorem faciem exprimit, alia succedere possit, posteriorem exhibens. Integrum namque erat tertiæ subiungi nonam, mox quartam, dein decimam, insuper quintam, illi uero undecimam, postmodum sextam, ab hac duodecimam, deinceps septimam, quam sequeretur decimatertia, cui rursus succederet octaua, et huic decimaquarta. Vnde etiam non inopportune feceris, si utraque serie has musculorum tabulas intuearis, atque quid singulæ potissimum exprimant, ex ipsarum earundemque characterum indicibus illis, quam per typorum rationem licuit, proxime appositis requiras, quo a capitum contextu non ad quatuordecim primas solum, uerum et ad decimamquintam et decimamsextam, si quando uisum erit, recurras, musculorumque, quorum tum mentio incidit, delineationem ex sententia spectes. Perpaucis enim Secundi libri capitibus peculiares figuras sum præpositurus, ijs nimirum duntaxat, quorum musculi priuatis figuris congrue exprimi nequiuerunt. Dein primi capitis fronti tabella adhibetur, ligamentorum differentijs ostendendis præcipue apta, et secundi capitis initio eæ præponentur figuræ, quas musculorum compositioni intelligendæ idoneas duxi. Porro non suffecerit in una tabula musculum aliquem intueri, etiamsi illum charactere insigniuerim, sed ut uideas, ubinam quisque emineat, alteri'ue succumbat, passim tibi is uenit inquirendus, et potissimum spectandus, ubi totum se uidendum offert, quod fere fit, ubi peculiariter uni musculo plures characteres adhibentur, præcipue quum extra aliorum ordinem maiusculo charactere, Græcis peculiari inscribitur. Quare etiam quum illum in ea tabula inspexeris, non prætereas, quin una præcedentem tabulam et sequentem intuearis, ut discernas, cui is quem spectas, musculus incumbat, cuique substernatur. At non est, quod prolixius in tabulis exercendi rationem præscribam, quum quiuis pro suopte ingenio et Anatomes peritia, scopos, utendique modum sibi præfigere queat. Quod uero in integras tabulas musculorum effigies ita digesserim, neque singulis Capitibus singuli articuli cum suis musculis appicti sint, ea potissimum occasione factum puta, quod illi si priuatim articuli pingerentur, a nemine nisi Anatomes peritissimo possent distingui. Nunc autem quum omnia cohærent, cuiuis obuium est, qua sede quisque musculus reperiatur, adeo sane, ut prorsus operæ precium fuisset integras ad hunc modum tabulas delineari, quantumuis etiam seorsim articuli fuissent expressi. Insuper si singulis capitibus suos musculos adhibere, uel aliqua ratione utile fore sperassem, non hoc usu studiosi caruissent, quando præter sumptum nullus labor mihi impendendus erat. Ex his namque integris tabulis necessario sculptis, particulas singulas articulos'ue seorsim transcindendos dare, non maioris mihi esset operæ, quam ex iam proponendis tabulis, nunc caput, nunc brachium, nunc crus aut thoracem, ut ut uisum esset, abscindere, et sculptori offerre. Ad hæc, idem semper labor lectori in uertendis folijs impendisset, quum eadem pagina et musculorum effigiem, et characterum declarationem seu indicem, ac deinde musculorum descriptionem continere nequeat.