Liber III
257 [357]
ANDREÆ VESALII BRVXELLENSIS DE HVMANI CORPORIS FABRICA LIBER TERTIVS, QVO VENARVM ARTERIARVMQVE per uniuersum corpus series describitur, et peculiares ipsi figuræ, quibus conueniunt Capitibus præponuntur.

QVID VENA, ET QVÆ IPSIVS SVBSTANTIA ET VSVS. Caput I.

Quid tertio libro docendum. OSSIVM musculorumque historia superioribus libris enarrata, proximum uidetur, uenarum arteriarumque per uniuersum corpus distributionem aggredi : siquidem Galenus in primo de Administrandis sectionibus libro, hunc in Anatome discenda ordinem obseruandum recte præceperit. Nam alius fortasse earum partium, quæ peritonæo et costas succingente membrana et caluaria continentur, descriptionem, non uenarum modo ac arteriarum, uerum et neruorum quoque descriptionem oportere necessario præcedere, haud inepte arbitrabitur, quod absque earum partium notitia, omnis de uenis, arterijs et neruis sermo tam difficilis futurus sit, ut ego nequaquam improbauerim hunc librum, et quartum qui neruis dedicabitur, quinto libro, sexto ac septimo subijci, eosque præsentem anteire : atque id maxime, cum quis sectionum prorsus rudis in istos libros primum inciderit, et non in nostra Epitome uel obiter sese exercuerit. Ne tamen longius in præsentia a Galeni et cæterorum qui ipsum præcessere dissectionis professorum placito declinem, hunc librum uenis arterijsque consecrabo, a uenis, quod plures sint, atque arterijs magna ex parte insternantur, sumpto sermonis exordio, liberaque sententia lectori in nostris libris transponendis relicta.Quid uena. Vena igitur pars est instrumentaria, teres, fistulæque instar cauata et uniuerso corpori sanguinem partes enutriturum una cum naturali spiritu insigniter (si quis modo sit) caliginoso deferens. Hæc unica peculiari propria’ue constat tunica, quæ colore, crassitie et forma, membranis respondet, sed alias ab illarum natura plurimum discrepat.Venæ corpus in quo a membrana differrat. Membrana nanque simplex ac similare corpus censetur, et omni ex parte quomodocunque discerpatur, perpetuo membranæ nomen retinet. Venæ autem tunica, corpus est instrumentarium, ex similaribus partibus, fibris uidelicet, conformatum. Quemadmodum enim membranei musculorum tendines, fere unico fibrarum genere intexuntur, atque hac occasione non in similarium, sed instrumentariarum partium classem reponuntur, ita uenæ tunica triplici fibrarum genere constituitur.Fibrarum quæ naturali motui præsunt, ab ijs quæ arbitrario famulantur differentia. Huiusmodi fibræ Græcis ἶνες nuncupantur, et substantia quidem, forma et colore musculorum fibris respondent, actione autem plurimum ab illis uariant. Hæ enim carnea musculorum substantia obsitæ, arbitrario : illæ uero nulla carne implicitæ, naturali motui præficiuntur. quippe ut motus e nostro arbitratu pendentes, fibrarum in musculis auxilio perficimus, sic naturales motus uniuerso corpori subseruientes, fibris quibusdam obeuntur, quæ organis toti corpori famulantibus intertextæ sunt. Quanquam naturales motus non omnes, sed materiæ duntaxat alicuius attractio, retentio et expulsio, huiusmodi fibris adimpleatur. Voco autem in præsentiarum uim attractricem, retentricem et expultricem, non quæ singulis partibus ad sui nutritionem a Natura est ingenita, sed qua quædam corporis partes commune uniuerso corpori munus præstant. Etenim prorsus alia censetur attractio cibi per stomachum in uentriculum, et sanguinis e caua uena in dextrum cordis sinum, et aeris ex arteria uenali in sinistrum cordis sinum, et seminis in uterum, et sanguinis in uenas, et spiritus in arterias, quam attractio, cuius beneficio partes illæ nutrimentum sibi familiare, et quo priuatim aluntur, ad sese pelliciunt. Rursus longe alia excretrix facultas est, qua uentriculus cibum a se confectum in intestina propellit, et qua rursus intestina superiora eundem in inferiora protrudunt, et qua cor sanguinem in pulmones ac uitalem spiritum simul cum sanguine impetu per corpus ruente in magnam arteriam mittit, et qua sanguinem una uenæ pars in subsequentem continuo deriuat, et qua uterus fœtum et uesica urinam excernunt : quam ea sit, qua nunc dictæ partes proprij nutrimenti recrementa a se abigunt. Ad hæc, prorsus alia putatur cibi potusque in uentriculo, et fœtus in utero, et urinæ in uesica, et sanguinis in uenis, et spiritus in corde