Liber IV
315 [415]
Andreæ Vesalii Bruxellensis, de Humani Corporis Fabrica Liber Quartus, neruis proprius, ac peculiares ipsi figuras in Capitum quibus conueniunt fronte exhibens.
Quibus corporis partibus nerui nomen tribuatur, ac quis proprie neruus uocetur, et demum quid is sit, una cum ipsius differentia et usu. Caput I.

Tertio libro uenarum, sanguinem a iecore in uniuersum corpus deferentium, et arteriarum quæ uitalem spiritum simul cum sanguine impetu diffuso a corde corporis partibus subministrant, distributionis seriem complexus sum. nunc uero proximum est, neruorum a cerebro animalem spiritum membris, qui illo ad ipsorum munia indigent, deducentium propagationem persequi, a generali neruorum differentia sumpto sermonis exordio. Ligamenta,tendines et processus cerebri dorsalisque medulla, neruos generatim uocari Dissectionis enim proceres triplicem neruorum differentiam (uti et antea alicubi monuimus) statuunt, quandoquidem ligamentis ossa mutuo colligantibus, et non minimam musculorum portionem constituentibus, nerui nomen, perinde ac uulgus, accommodant. Dein tendines, et uniuersas musculorum eneruationes, sub neruorum nomine, uulgi quoque ritu, complectuntur.Organum nerui nomine priuatim nuncupatum Tertium autem neruorum genus enumerant, quod nos in præsenti aggrediendum duximus. organa uidelicet longa, teretia, nullamque intus cauitatem, quæ sensu dignosci queat, in sui medio sortita, et caluariam uel dorsi uertebras elabentia, ac demum animalem spiritum a cerebro animalis facultatis fomite ad corporis partes deferentia. Atque hæc organa dissectionum professores nerui nomine citra appendicem præcipue dignantur. Quod a Græcis ad nos demanauit, qui a functione seu munere unicum instrumentum duobus nominibus nuncuparunt, νεῦρον id a νεῦειν, et τόνον[1] aτείνειν appellantes, quod uidelicet musculi neruorum potissimum ope et nutare et tendere ualeant. quippe quod nulla corporis particula neque motum arbitrarium, et qui e nostra pendet uoluntate, neque sensum sine neruo nanciscatur, ac quod neruo præciso, aut laqueis intercepto, aut alioquin corrupto compresso’ue immobilis confestim insensibilisque pars euadat, omnibus concessum est Anatomes professoribus.Neruorum ortus a cerebro Quod autem cerebrum neruorum, sicut et dorsalis medullæ, origo ac principium sit, quodque nerui partim ex cerebro, partim a dorsali medulla oriantur, minime omnibus notum exploratumque fuit. Alij enim cor neruorum posuerunt principium, nonnulli duram quæ cerebrum inuestit membranam, nullus interim iecur, aut aliud eius generis uiscus. Verum Hippocrates, et quum iam senio conficeretur Erasistratus, Lycus, Andreas, Marinus, Herophilus, et Galenus dissectionis procerum facile primarius, cæterique Anatomicarum præcipui, ex his quæ in corporum resectione conspiciuntur, uerissime asserunt, cerebrum neruorum esse initium : et præterea neruos ab illo spiritum animalem assumere, atque ad eas partes quæ illo aut ad sensum aliquem, aut motum arbitrarium indigent, deriuare, est quoque fatendum.Non a corde A corde enim neruos (ut Aristoteli potissimum, et alijs non paucis uisum est) neutiquam principium ducere, uel hinc liquido colligitur, quod in corporis dissectione nullus neruus ab illo pronasci uideatur. Quandoquidem nullus omnino neruulus cordi committitur, præter unum impense gracilem, ac uix tandem post multas sectiones a me inuentum, quem sinister sexti paris neruorum cerebri neruus distribuere suo loco docebitur. Qua enim neruus ille secundum sinistrum cordis latus decliuis fertur, atque sinistræ pulmonis parti, ac item cordis inuolucro ramusculos prætenues offert, neruumque recurrentem sinistrum constituit, a se neruulum deducit, qui illic cordis inuolucrum penetrat, ubi sinistræ arterialis uenæ sedi adnascitur. Neruulus hic arteriali uenæ adnatus, in cordis basim fertur, inibi absumptus, ubi sinistra posteriorque arterialis uenæ sedes consistit. Quum itaque huiusmodi neruulus

×Vésale décline les noms grecs en accord avec leur fonction (ici cod) dans la phrase.