Liber VII
658

de (licet laboriose) auferas, ac moxquatuor neruorum crus petentium radices exortusque inuenias, quos reperies neruos e lumborum uertebris et sacro osse prosilientes, secundum ipsorum seriem subsequendo. Deductis autem ad crus quatuor neruis, primi neruiz sobolem obseruabis, carneæ membranæ in externa femoris sede exporrectam. dein secundi neruia sobolem in anteriori femoris sede ad carneam membranam diffusum. atque hicb uenam obseruabis per femoris et tibiæ interiora ad pedis usque summum simul cum illius rami sobole exporrectam. Tertij neruic sobolem carneæ membranæ oblatam inuenies, si inguini animum adhibueris. Vt autem quarti neruiramum in carneam membranam diffusum inuenias,primum femur mouentium musculum ab ilium osse et sacro coccygeque ad insertionem usque liberabis, moxque quarti nerui truncum eumque ramum spectabis. Quo inuento, etiamramum quarti nerui in carneam membranam iuxta poplitem, femorisque humiliora diffusum absque sectione inquires, et dein quarti nerui ramos tibiæ cuti multifariam simul cum uenis depromptos in carnea membrana peruestigabis. et mox ad inguina reuersus, primi nerui seriem in musculis occultatam cultello per musculos quæres, quod et in secundo et tertio facies : quanquam cum tertio etiam arteriæ et uenæpropagines inueniendæ sint, quæ per pubis ossis foramen in femur delabuntur. Venam autem et arteriam insigniores femur petentes dissectis uitiatisque musculis sensim adinuenies, et ipsarum obseruatis ramis, progressum eorundem sequeris, qua secundum femoris os retorquentur, ac poplitem una cum quarto neruo adeunt. Atque ubi tria hæc, uenam scilicet arteriam et neruum repereris, qui in poplite diuidantur peruestigabis, et musculis ligamentisque uarie dissectis, uniuersam ipsorum seriem disces. quod sane feceris facile, quanquam laboriose, si modo horum distributione sedulo prælecta, et meæ De humani corporis fabrica Epitomes tabulis ob oculos positis, exactam ossium musculorumque cognitionem habueris. Est enim in hominis partibus accurate discendis diligens ordinis habenda ratio.

DE VIVORVM SECTIONE NONNVLLA. Caput XIX.

Quid mortuorum sectione, et quid uiuorum discatur. VTI sane mortuorum sectio cuiusque partis numerum, situm, figuram, substantiæ proprietatem, compositionem accuratissime docet : ita quoque uiui animantis sectio interim functionem ipsam manifesto ostendit, interim ad huius inuentionem ratiocinationes percommode exhibet. quare etiam merito in mortuis animantibus primum studiosi ueniunt exercitandi, ut postmodum actionem usumque partium inquisituri, prompte uiuum animal aggrediantur. Cæterum quum corporis permultæ sint particulæ, differentibus actionibus usibusque dicatæ, multiplices quoque uiuorum sectiones esse, neminem ambigere decet.Ossium ac cartilaginum usus in uiuo animante qui uidendum. In ossibus enim, ut seriatim singula pertractemus, a uiuorum Anatome petimus, num corporis hæc optimum fulcrum ac firmamentum sint, numque omnia his adnascantur adstabilianturque. quum enim uiui animantis os aliquod ruptum cernimus, uniuersum membrum fracturæ subiectum collabi, neque amplius firmari intuemur : quod quia crebrius casu obuenit, in ossium usu indagando uiuorum sectionem non magnopere requirimus. Cartilagines quoque simili ratione quædam firmare, quum franguntur, discimus : in articuli uero alicuius dissectione, uidemus quid cartilago præstet, etiam si hanc in uiuo animante non obeamus.Ligamentorum usus. atque ita etiam ligamenti ossa colligantis usus in mortuis quoque uisitur, ut et ligamentorum etiam transuersim tendinibus obductorum. dum enimtransuersum in brachialis interna sede positum ligamentum diuidimus,musculumque digitorum secundos aut tertios articulos flectentem ad suum principium trahimus, id uidemus in hoc potissimum factum, ut tendines, quo minus e sua sede exurgant, contineat. quanquam id in cane uiuo etiam licebit cernere, si obiter cutem a cubito et manu, ut ita dicam, extrema liberaueris, et cultello transuersum in brachiale ligamentum, etalia quæ in externa ulnæ radij sede ad brachiale habentur, diuiseris. mox enim quum canis suo impetu digitos flectet, et extendet, tendines e suis sinibus subleuari cernes.Musculorum usus et functio qui spectetur. Atque in hac eadem administratione musculorum actionem speculabere, quum illos in se, ubi maxime sunt carnei, colligi crassescereque, et rursus produci gracilesque fieri uidebis, prout collecti partem attrahunt, aut remissi eductique eam ab alio musculo in contrarium uelli sinunt, aut etiam alioquin suam collectionem non exercent. Neque id hic in cubito duntaxat est obseruandum, uerum altius ab eodem cane cutis est adimenda, ut brachium uniuersum axillaque denudetur, et nerui per axillam in id prorepentes appareant, atque ex illis aliquem laqueo intercipias, cuius seriem in musculos quosdam pertinere cognoueris.Nerui in musculis usus. Verum quum canis neruorum et hominis nume-