Medici caesarei Epistola, rationem modumque propinandi radicis Chynae decocti
[s.n.]

ILLVTRISSIMO MAXIMOQUE TVSCORUM DVCI COSMO MEDICES, PRÆCIPVO STUDIORVM MECŒNATI, FRANCISCVS VESALIVS S.

QVVM nuper Iacobus Scepperus, iuuenis meo quidem iudicio, in medicina, et quæ ad illam attinent disciplinis egregie uersatus, huc studiorum causa uenisset, illumque de rebus nostratibus prolixe conuenissem, cœpi sedulo percunctari, quid medici apud Belgas molirentur : et num quicquam ab illis, adiuuandis ornandisque communibus studijs editum esset, cuius hic nondum redditi essemus certiores[1]. Atque is inter alia quædam fratris mei Andreæ, tuæ Illustrissimæ Maiestati addictissimi, tuarumque uirtutum, quibus tantopere toti orbi commendaris, maximi admiratoris, ac apud doctos amicosque omnes strenui earum præconis epistolam protulit, quam ex autographo a se descriptam affirmabat, multis nominibus ita mihi eam commendans, ut in quorundam manibus illam uarie descriptam apud Belgas uersari diceret, quibus haud minus quam ipsi digna putaretur, ut typis excussa, omnibus communis fieret. Quod quum nonnul-

×La transcription obéit aux critères définis dans l'Introduction générale de la Fabrica.