Medici caesarei Epistola, rationem modumque propinandi radicis Chynae decocti
4

lis, quibus hic est exhibita, perinde uideretur, non distuli Scepperum rogare, ut fraterni laboris copiam mihi faceret, quo illum ocyus Ioanni Oporino, diligentissimo et non uulgariter docto, ex Græcarum literarum professore facto typographo, mitterem : ne per sordidi alicuius typographi oscitantiam, auaritiamque expressus, turpiter ederetur. Non enim me latet, quantus Oporini erga fratrem meum sit amor, quaque diligentia, ab illo scripta, ex ipsius officina prodire soleant : cui perinde ac nostræ Vesaliorum familiæ, non parum ornamenti præstiterunt de Humani corporis fabrica libri, cum eorundem Epitome : quæ utinam tam turpiter ab Anglo quodam (quem aliquando tamen fratri conuixisse arbitror) non esset prorsus uitiata ; qui, quod succincte et enumerationis modo, non sine singulari industria, in Epitome scriptum fuit, locis quibusdam ex libris, quorum illa est epitome mutuatis, adauxit : idque, quo illa in primis probanda uenerat, omnino corrupit, eleganti quoque pictura et sculptura, tam ridicule ruditerque expressa, ut Oporinianæ editionis augustissimæ imaginem nullam seruauerit ; adeo ut non iniuria mihi autor dolere uideatur, nomen suum ex Anglicana istac ineptissima editione, non subductum, ne quis scilicet tam male expressas, et in tota fere neruorum uasorumque serie deprauatas icones, ab illo unquam prodijsse arbitraretur. Mirum sane est, imitato, rem illum ; aliorum conatibus, quum tanta laboret scribendi prurigine, insidiantem, non legisse epistolam libris de Humani corporis fabrica præpositam, qua frater meus tabulas suis sumptibus paratas, nulli se diligenti typographo non lubens potius communicaturum scribit, quam ut male exprimerentur istæ, et in angustiorem formam (quæ nun-