Medici caesarei Epistola, rationem modumque propinandi radicis Chynae decocti
5

quam alias satis magna esse posset) cogerentur. Cæterum quod ad præsentis epistolæ (quam libri nomine inscribendam putauerim, si non in epistolæ formam, utcunque prolixa et uaria sit, descripta fuisse, ac præter opinionem sub manu in libri molem excreuisse uideretur) editionem spectat, quia in hac fratris consilio uti non licuit, quod scilicet metuerem ab aliquo illam prius deprauate emittendam, quam de eius sententia mihi ob locorum interualla et Germaniam modo uexantes tumultus constare posset : spero illum meam operam et diligentiam non improbaturum, aut etiam quod ipse (quum quidam id quoque moliretur) editionis autor fuerim, succensurum. Quo autem minus opinione mea fallar, laborem hunc sub immortalis tui nominis auspicio, et eiusdem splendore decoratum, medicinæ candidatis communem faciendum duxi : quod mihi probe constet, fratrem tuam Maiestatem eo loco habere, quo magnates et literarum cultores ad unum omnes. Ille enim ab ijs cum quibus nunc indies uersatur, facile ac subinde audit, quid de sui[2] consilij promptitudine, et singlari rerum bellicarum cognitione, et mira in illis (quæ semper tuta fuit) celeritate, et tuarum ditionum, quæ tam heroico animo nondum sufficere debent, sancto et nunquam satis laudando moderamine, passim feratur : adeo ut inter tot illustres et summos Italiæ principes, nullus nunc Germanis et Belgis æque in ore uolitet, atque COSMVS Tuscorum dux. Quod non solum ob ciuiles illas bellicasque animi dotes accidit, uerum quia in tuo patrocinio literæ et disciplinæ omnes nunc fere denuo ob multorum principum, ne dicam illorum qui ipsis a consilijs sunt, aut præceptores dantur, inuidiam collabentes, foueri, et maxi-

×Erratum pro tui, signalé dans errata obseruata [p. 216].