Medici caesarei Epistola, rationem modumque propinandi radicis Chynae decocti
6

vmis progressibus augeri cernuntur. Scimus quidem, quam Medicum familia (cui iam unica uidebaris relicta spes, nisi tam scitos atque elegantes, summaque opinionis puerulos orbi, hæredes tuarum uirtutum, procreasses) in hoc uires uniuersas semper intenderit, ut præstantissimos quosque disciplinarum cultores ad se undiquaque accersiret ac liberalissime aleret : non usque adeo solicita, num extra Italiam essent oriundi, et a cæteris Italiæ principibus Barbarorum nomine haberentur. Quam uero in hoc uirtutis genere, auos tuos superare contendas, argumento est uetus illa Pisarum academia, quam tanto studio ac liberalitate pristinum nitorem capere uis, ut nihil facias reliqui in aduocandis illis, quos suarum disciplinarum coryphæos esse non dubitas : adeo ut neutiquam mirum sit, tam paucis annis eam academiam tantos progressus magno omnium studiorum ornamento cœpisse, atque modo inter Italiæ gymnasia plurimum illucescere. Vtcunque interim illi haudquaquam desint calumniatores, cœli Pisani inclementiam, in illo elegantissimo orbis situ, rerumque omnium amplissimo prouentu, nullis non inculcantes : quum tamen tuo beneficio, etsi propemodum opus non fuisset, aquarum ductibus, qui soli culpabantur, sit optime prouisum : nihilque intermiseris, quo iucundum illic Musarum domicilium, emporiumque institueretur ; huc quoque sedulo adhortante, multis disciplinis ac uirtutibus ornatissimo uiro, D. Francisco Campana, tuæ Maiestati a secretis primario, tuarumque laudum non minus studioso, quam D. Ioannes Baptista Recasulanus Cortonæ episcopus est : qui propter uaria, tum uero maxime ob incredibilem humanitatem, atque in tractandis rebus promptitudinem, magnum sui in Cæsaris aula desiderium re-