Medici caesarei Epistola, rationem modumque propinandi radicis Chynae decocti
7

liquit, posteaquam illic Maiestatis tuæ orator eloquentissimus esse desijt. Adeo, ut diuinitus confirmandis recuperandisque disciplinis, mundo esse datus existimeris ; id quod etiam omnes ilico augurari cœperunt, posteaquam pater tuus IOANNES, omnium nostræ memoriæ belli imperator[3] facile laudatissimus (ut fato non mediocriter tribuerat) admodum te adhuc puerum, ex nutricis ulnis, ab elatiori quam quisquam facile (nisi omnibus in Italia satis constaret) credere possit fenestra, præcipitem dari, tuo ad patrem properante genio, curauit, ut num et suus filius, et is quem sperabat futurus esses, inde conijceret, quod citra ullam noxam in suo gremio et pallio suscipereris, ac non tanquam frustatim diuellendus, in terram collabereris : res sane militaris, sed quæ non nisi maxima quæque a tua indole expectanda prædiceret. Præterquam igitur, quod fratrem, suum hunc laborem, tua autoritate munitum, iudiciorum aleam subire magnopere gauisurum arbitror : illius argumentum huiusmodi est, ut tuo ad omnia aptissimo ingenio haud improbandum existimem. Nam præter nouorum remediorum usum, atque in primis decocti Chynæ radicis propinandi modum (quod illis oblatum uideo, qui tuæ gloriæ sunt studiosissimi) aliaque medica cognitu non iniucunda, quæ hac epistola continentur, rationes quoque sunt additæ, quibus ueritatis studiosus expendere potest, Galenum, anatomes professorum facile primarium, homines non dissecuisse, sed alia bruta, ab hominibus multis locis differentia, descripsisse : præter alias insuper non ueras historias, partium quoque usus, atque officia, sæpius non recte assignata, argumentaque permulta in anatome non admodum ualide instituta. Quæ omnia a fratre ita proposita quis merito-

×Erratum pro imperatorum, signalé dans errata obseruata [p. 216].