Medici caesarei Epistola, rationem modumque propinandi radicis Chynae decocti
9

paraui, iam diu deditus, tam diligentem medicinæ studio operam me daturum pollicear, modisque omnibus curaturus sim, ut quantum in me erit, Vesalius neutiquam a studijs in aulam esse auocatus sentiatur, quum eius uices aliquando in sectionibus obire conabor, ipsiusque nomine, quæ uerissima hoc scripto proponit, alijs ostendere aggrediar, et acutos, quos Syluius illi (quasi ideo a pulcherrimo cœpto, ipsaque adeo ueritate deterrendus esset) minitatur, stylos, facile alacriterque repellam. Quum enim nunc fratri parum uacet, illorum qui frustra in re euidentissima, sensibusque obiecta Galeno patrocinari studebunt, nugas refellere, non leuiter forte meis studijs conducet, fratris officio fungi, et multo cumulatius quæ iillis, uix ex dimidiato (quum rationi suisque oculis fidem derogent) hominibus, stomachum commouebunt, proponere. Interim illustrissimam Maiestatem tuam obnixe rogatam uelim, ut audaciæ huic meæ ignoscat, quod tam libere, et perfricta prorsus fronte, tot paradoxis, et a communi medicorum schola adhuc prorsus alienis dogmatibus eam patrocionari cupiam, fratremque et me omni cum reuerentia in deditissimorum seruorum loco, illi ascribam.

Ferrariæ, tertio idus Augusti : anno postnatum Christum, MDLXVI.