Anatomicarum Gabrielis Falloppii observationum examen
† 2

Typographvs lectori

Quum Andrea Vesalius nuper hac Hierosolymam profisciscens, in taberna mea libraria ab Augustino Gadaldino et Andrea Marino aliisque, quibusdam qui una casu conuenerant, præstantibus medicis salutaretur, illi ab ipso sunt percunctati, ne quid de suo anatomicarum Gabrielis Falloppij observationum examine factum esset, quod ille Venetorum cuidam oratori ut Patauium perferretur, datum esse ab Alexandro Baranzono intellexisse ipsis significauerat. Aiebat Vesalius discedenti ex Philippi Regis aula clarissimo Paulo Teupulo Veneti senatus singulari sane ornamento suum illud examen datum quidem fuisse, uerum interea quum ille ob intestina Gallorum bella triremiumque absentiam multis mensibus in Cathalonia hærere cogeretur, et serius huc ueniret, Falloppium (ut ipsis constabat) e uiuis discessisse, hacque occasione examen illud a Teupulo hactenus seruatum esse, et ab ipso facile obtineri posse. Quandoquidem igitur tum