Andreae Vesalii,... Opera omnia anatomica et chirurgica, cura Hermanni Boerhaave,... et Bernhardi Siegfried Albini. Tomus primus
*2

Praefatio qua et vita auctoris continetur. Lectori editores

Medicinam, quae corporis humani valetudinem curat, nulla quidem re felicius promoveri, quam perfecta partium, quae illud constituunt, cognitione, certissimum habetur. Quare et prima totius disciplinae hujus pars censetur Anatome. Hanc utique acerrimo excolendam studio, optimi olim consultores, Aegytiorum medici commendabant, atque consilii habuerunt Graecos sequaces, quos et discipulos illorum jure summo dixeris. Apud priores tanta sane fuit artis aestimatio, ut ipsi gentis sapientissimae Reges, namque cura fuit et his mederi, legantur cadavera incidisse : ut morborum causas cognoscerent. Atque acutissimi inter illos ingenii Manetho apud Eusebium commemorat, exercuisse Medica Athostin, librosque conscripsisse anatomicos. Quis ergo miretur, Hippocratem, quo alius nemo subducta magis ratione ad medendi disciplinam fuit, scientiae hujus exempla dare ubique loci maxime insignia? Ita scilicet, quos habuit magistros, Aegyptii, et gentilitia Illi doctrina, dictaverant. Chirurgica intento evolvas apud Ipsum animo, excutias vel alia, luculentissima occurrent summae hac in parte peritiae documenta. Ne alia infinita enarremus, sane vel unica pleuritidis per varios eventus descriptio maximam arguit in secandis corporibus ad morbos scrutandos industriam. Postea vero in Alexandrina schola quam fuit anxia anatomes cultura? Unus ubi memoratur Herophilus tercentena incidisse sua manu cadavera, quin et spirantium praeterea viva aperuisse corpora. Qui vasa chylum ex intestinis haurentia descripsit non ducere ad portarum venam, sed ad glandes quasdam in centro mesenterii locatas. Alter vero Erasistratus pari ornatus laude. Utinam tantis parta laboribus inventa praelucerent nostris seculis! sed, eheu! exceperis, quae Galenus hinc inde fragmenta nobis transcripsit, alia perierunt omnia. Atque hic quidem integram totius anatomes syntaxin nobis reliquit ; sic tamen, ut propria inventa vix, haustam vero a Praeceptoribus, et a priscis praecipue, tradiderit, atque digesserit, scientiam. Eo tamen ipso nunquam interiturae laudis beneficium posteris praestitit, quod et anatomica prae caeteris ad usus commendavit medicos, felixque ipse applicuit, et veterum conservata reliquit monumenta.