Andreae Vesalii,... Opera omnia anatomica et chirurgica, cura Hermanni Boerhaave,... et Bernhardi Siegfried Albini. Tomus primus
[*2v]

Post illius deinde tempora, nihil hac in arte profectum fuit, memorabile quod sit : optimo quoque summam in describendo Galeno laudem sibi quaerente. Erat quoque illa tempestate communis sententia, humani corporis veram fabricam constare, si Galeni super ea sensus animo comprehensus erat. Ipsaque credebatur natura, se ut exprimeret, hujus Artificis dextera unice usa fuisse, neque unquam fido huic et sacro interpreti suo dedisse verba. Quam proclive ingenium hominum est omnium a molesto labore explorandi ad credendi libidinem ! non deinde manu ad detegendas, non oculis ad perspiciendas, non patientia ad addiscendas, non fide ad describendas, partes usi sunt medici ; sed, spreto taedioso hoc et lento laboriosae indaginis fastidio, sola credulitate freti, quales ex libris Galeni in musaeo intellexerant structuram corporis ejusque actiones, habuere pro veris. At neque vel Arabes boni quid postea attulerunt, subtili licet ingenio, atque mira uterentur ad artem diligentia : Hi enim jurantes in Galeni verba, ultra hunc sapere ne quidem affectaverunt. Prorsus, ut a Galeni aetate in Mundinum usque mera repetitio ejusdem doctrinae fuerit, nihilque fere arti additum, quod vel liquido novum appareret, vel alicujus esset momenti. Princeps tum Italia laudatur, quae artis nobilissimae antiqua monumenta praeclara industria eruere cepit, atque nova illius promovendae ultra instrumenta felici sane rerum successu excolere, utrisque doctrinam veram instaurare. Ut enim perspicax subtilis nationis indoles Romanas primo et Graecas litteras, sub barbarie sepultas, emergere, atque reviviscere jussit, totique impertivit Europae ; ita et liberales scientias puro conscriptas sermone, longis de tenebris resuscitavit, lucique asseruit. Hanc Italiae laudem damus, qui vera sola sequimur. Anno scilicet 1315 primus a Galeno animum manumque operi adhibuit, deditque publico librum de anatomia, in quo manifesto apparet, Auctorem exercitasse artem ipsam. Invenit operis novitas talem applausum, ut decreto publico Mundini de Anatome liber praescriberetur praelegendus in academiis Italicis, atque trecentis fere annis religiose ita observatum fuerit. Hinc, si quid novi quis haberet, Mundino id adjungere solebat. Unde et prodierunt Magni Alexandri Achillini, Bononiensis in illum notae anno 1520, per fratrem Ejus Philotheum Achillinum editae. Verum anno 1521 commentariis amplissimis, atque utilissimis, librum Mundini illustravit verus ille Herophilus Italorum, Joannes Carpus Berengarius, Bononiensis Professor. Hic Vir, hic fuit, qui solidis superstructam fundamentis anatomen instauravit, hic conscripta dein Isagoge, anno 1523 edita, hanc quasi perpolivit. Sed spectanda propius anatomicarum tunc rerum conditio in Italia. Laudamus in Mundino succinctam, et naturalem, descriptionem partium, ut hae secundum ordinem secanti occurrunt ; atque curam Viri in enarrando. Sed macilenta plerunque, a vero plus vice simplici aberrans, neque explicate definiens juxta praecepta artis, displicet historia.