Andreae Vesalii,... Opera omnia anatomica et chirurgica, cura Hermanni Boerhaave,... et Bernhardi Siegfried Albini. Tomus primus
**

Stylum foede barbarum condonandus: caliginosi quippe habenda temporis ratio, quo aliud magis obscurum vix cognoscitur. At rerum quam crassa saepe ignoratio? multa eam probant ; sed matricis illi asserta in septem cellas distinctio allegata sufficiat. Ut Matthaeus Curtius ante Vesalii opera edita publice dicere ausus sit, omnia in Eo bona Galeno, propria autem falsa esse : Achillini vero quam jejuna, et strigosa, didicimus perlecto rarissimo opusculo. Carpi quidem diffusissimi, at hercle boni, in Mundinum commentarii praeclaram rei anatomicae scientiam, proprio comparatam exercitae artis usu, certissime testantur ; neque spernenda quoque Latina Viri dictio. Quin et primus forte figuras ligno incidendas curavit, quibus Lectorum oculis partium imago objiceretur. dum in magno ad Mundinum commentario Bononiae anno 1521 evulgato tabulas novemdecim inseruit, in isagoge vero biennio post emissa in publicum viginti duasque dedit. Rudi pictas arte fatemur tabellas, at primas agnoscimus, miramurque magis, vel primas tales nobili instituto inchoamenta dedisse. A quo dein caeteri iterum abstinuere manus. Necessario, utilissimoque, operi artem accommodavit suam Albertus Durerus, geometrica doctus et pingendi solertiam, dum anno 1534 symmetriam corporis quatuor depinxit libris, sed lineamentis ducendis totus occupatus, vix partium fabricam exponens. Post quem unicus ad nostras pervenit manus, qui structuram conatus iconibus assequi primus, Argentinensis medicus, Gualtherus Hermannus Ryff, qui anno 1541 in folio tabulas evulgavit novemdecim, excusas Argentinae in officina libraria Balthasaris Pistoris. in quibus ait, singula humani corporis membra ad vivum picturae lineamentis quam justissime expressa esse. Revera[1]Carpianae icones his cedunt : sunt hae locupletiores, sequuntur partium ordinem, minutissima quaeque appositis lineis, et appictis literis, designant, capitis utique, et encephali partes, satis examussim explicant, neque Vesalianarum et jam emissarum iconum sunt adeo imitamenta. Prorsus ut nasciturae mox in perfectionem artis praeludia fuerint. Quas autem Joannes Dryander Hessus anno 1537 promiserat, non apparuere : praeter illas quas ex Carpi Isagoge mutuatus erat ; quibus aliam, qua vasorum pulmonalium decursum simulare affectat, annectit, binasque exteriorum musculorum effigies. Ossium Thoracis compagem, ventriculum, intestina, lienem, hepar, renes, genitalia organa, caput depinxit postea anno 1541, post Vesalianas primas dudum evulgatas, et Ryffianas, quae hic repetuntur. Atque pauca Nos praefari haec oportuit : ut pateat, quid prae caeteris praecipui praestiterit Vesalius. Quantum superaverit Auctores omnes, quos temporum memoria dederat a nata inter mortales medicina usque ad Ejus dies, hinc licet conspicere, factaque justa comparatione, de veris Viri meritis sincere judicare.

Andreas Vesalius Bruxellis Metropoli Brabantiae natus, anno 1514,

×= re vera